Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Flavius Magnus Aurelius Cassiodorus
Variae

IntraText CT - Text

  • Liber X
    • XXXIV. EPISCOPIS SUIS VITIGIS REX.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

XXXIV. EPISCOPIS SUIS VITIGIS REX.

1. Si sacerdotibus etiam ignotis honorem debemus, quanto magis illis quos amabili veneratione conspeximus! aliter enim requirimus notum et aliter appellamus incognitum. visorum maior semper affectus est, dum gratissime retinetur qui assiduo et suavi sermone coniungitur. et ideo per harum portitores legatos nostros, quos ad serenissimum principem destinavimus, sanctitati vestrae praesentamus debitae venerationis obsequium, sperantes, ut pro nobis orare dignemini et, ubi usus exegerit, solacia vestra reperiant, quia necesse est, ut bene velitis quos vobis religione iunctos esse cognoscitis.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License