1.
Praefationis auxilium ex contrarietate plerumque nascitur, actionum, quando
illud opitulatur scriptori, quod potuit impedire cogitanti. quae res etsi
laudes adimit, clementer tamen veniam tractata concedit, quia quod constat
otiosos debere, nemo potest occupatos exigere. quapropter administrator
amplissimus si vacasse credatur, obprobrium est, cuius etiam secretum dicitur,
quod tumultuosis actionibus verberatur. sed vix nobis aliquid praestabit ad
effectum ducta probatio, quando et occupati fuisse credimur et male scribere
minime debuisse iudicamur.
2.
Nam multo satius est vitiosa tenebris occulere quam culpanda praesumpta
inportunitate vulgare. verum hoc mihi obicere poterit otiosus, si verbum
improvida celeritate proieci, si sensum de medio sumptum non ornaverim venustate
sermonum, si praecepto veterum non reddiderim propria personarum: occupatus
autem, qui rapitur diversitate causarum, cui iugiter incumbit responsum reddere
et alteri expedienda dictare, non me addicere poterit, qui se in talibus
periclitatum esse cognoscit.
3.
Facile enim absolutor est alieni conscius sui: neque enim semper in illis
valemus, quae interdum posse iudicamur. argutum inventum laetum fundit
ingenium: tepentia dicta mens concipit occupata. aliquando acutum iugiter decet
esse compositum, quia dicendi ars in nostra sita potestate cognoscitur,
alacritas mentis divinis tantum muneribus applicatur.
4.
Remanet itaque ad excusandum brevitas insperata librorum, quam nemo purgat
diutius nisi qui bene creditur esse dicturus. sed ne quis forsitan possit
offendi, quod in praetoriano culmine constitutus sic omnimodis actioso pauca
dictaverim, accipiat viri prudentissimi Felicis praesumptione factum, cuius
participatus sum in omni causa consilium.
5.
Etenim vir primum est morum sinceritate defaecatus, scientia iuris eximius,
verborum proprietate distinctus, senilis iuvenis, altercator suavis, mensuratus
eloquens: qui necessitates publicas eleganter implendo ad favorabilem opinionem
suo potius labore perduxit. alioquin tantis causarum molibus oneratus aut impar
esse potui aut forte arrogans inveniri. sed melius, quod eius fatigatione
recreatus sic regalibus curis affui, ut non potuissem in arduis rebus deficiens
approbari.
6.
Duos itaque libellos dictationum mearum de praefecturae actione subiunxi, ut
qui decem libris ore regio sum locutus, ex persona propria non haberer
incognitus, quia nimis absurdum est in adepta dignitate conticescere, qui pro
aliis videbamur plura dixisse.
7.
Sed postquam duodecim libris opusculum nostrum desiderato fine concluseram, de
animae substantia vel de virtutibus eius amici me disserere coegerunt, ut per
quam multa diximus, de ipsa quoque dicere videremur.
8.
Modo parcite diserti, favete potius inchoantes: nam si nihil mereor eloquentiae
munere, considerandus sum potius ex officiosissimo labore, qui tantis rei
publicae necessitatibus occupatus sic vacare potui sub urentibus curis, si me
gloriari contigisset fluminibus Tullianis. nam ipse quoque fons eloquentiae cum
dicere peteretur, fertur excusasse se, quod pridie non legisset. quid iam aliis
accidere poterit, si tanta laus facundiae auctorum visa est beneficia
postulare? aegrescit profecto ingenium, nisi iugi lectione reparetur. cito
expenduntur horrea, quae assidua non fuerint adiectione fulcita.
9.
Thesaurus ipse quam facile profunditur, si nullis iterum pecuniis compleatur.
sic humanus sensus, cum alieno non farcitur invento, cito potest attenuari de
proprio. si quid autem in nobis redolet, studiorum flos est, quod nihilominus
marcidum redditur, si a matre lectione carpatur. illic enim potest esse
laetissimum, unde docetur et natum, quando omnia in origine sua plenissime
vivunt, quae necdum a naturalibus sinibus auferuntur. proinde veniae magna pars
est, si scribimus non vacantes, si legimur non legentes. sed iam removeamur ab
excusationis voto, ne magis offendat nimis affectata defensio.
|