1.
Commendatis mihi, patres conscripti, provectum meum, si vobis intellego fuisse
votivum: credo enim evenisse prosperrime quod tot felices constat optasse.
desideria quippe vestra bonorum omnium probantur auspicia, quando nemo potest
talium favore suscipi, nisi quem divinitas praecepit augeri. mutuamini ergo
gratiam, ut exigatis obsequium. natura rerum est amare collegam. laudes quin
immo vestras extollitis, si honorem qui Senatori datus est erigatis.
2.
Sollicitudo patrum ad publicas me utilitates instanter impellat, ut vestro magis
imputetur praeconio, cum tali meruero placere solacio. secunda mihi est cura
vobis me commendare post principes, quia illud vos amare confidimus, quod et
rerum dominos iubere sentimus: primum, ut hoc putemus utile quod honestum, ut
nostros actus quasi pedisequa semper iustitia comitetur et quod a continenti
principe non emimus, nulli turpiter venditemus.
3.
Audistis, principes viri, quae rerum pondera praedicatus exceperim. supra vires
exigitur, qui dignitatis culmina laudatur ingressus. haec non audemus falsa
dicere, sed confitemur esse potiora: nam talia iudicia non invenerunt merita,
sed fecerunt: neque enim nos inde iactamus, qui intellegimus dominos nostros
humilia voluisse sustollere, ne videantur inmeritis tam ingentia praestitisse.
rapiunt nos praedicandi temporis bona et velut longa ariditate sitientes ad
haustum dulcissimi saporis invitant.
4.
O saeculi beata fortuna! sub principe feriato matris regnat affectio, per quam
totum sic peragitur, ut generalis nos tegere caritas sentiatur. huic gloriosum
praestat obsequium cui omnia serviunt et mirabili temperamento concordiae,
antequam possit populos regere, suis iam coepit moribus imperare. hoc est
profecto difficillimum regnandi genus exercere iuvenem in suis sensibus
principatum. rarum omnino bonum est dominum triumphare de moribus et hoc
consequi in florida aetate, ad quod vix creditur cana modestia pervenire.
5.
Gaudeamus, patres conscripti, et supernae maiestati gratias supplici devotione
referamus, quando nulla erit accessu temporis difficilis clementia nostro
principi, qui in annis puerilibus didicit servire pietati. sed hoc miraculum
utriusque moribus demus: nam tantus est genius maternus, cui etiam iure
princeps servire debuisset extraneus.
6. Hanc enim dignissime
omnia regna venerantur, quam videre reverentia est, loquentem audire miraculum.
qua enim lingua non probatur esse doctissima? Atticae facundiae claritate
diserta est: Romani eloquii pompa resplendet: nativi sermonis ubertate
gloriatur: excellit cunctos in propriis, cum sit aequaliter ubique mirabilis.
nam si vernaculam linguam bene nosse prudentis est, quid de tali sapientia
poterit aestimari, quae tot genera eloquii inoffensa exercitatione custodit?
7. Hinc venit diversis
nationibus necessarium magnumque praesidium, quod apud aures prudentissimae
dominae nullus eget interprete. non enim aut legatus moram aut interpellans
aliquam sustinet de mediatoris tarditate iacturam, quando uterque et genuinis
verbis auditur et patriotica responsione componitur. iungitur his rebus quasi
diadema eximium inpretiabilis notitia litterarum, per quam, dum veterum
prudentia discitur, regalis dignitas semper augetur.
8. Sed cum tanta
gaudeat perfectione linguarum, in actu publico sic tacita est, ut credatur
otiosa. paucis litigia nodosa dissolvit: bella ferventia sub quiete disponit,
silentiose geritur publicum bonum. non audis praedici quod palam videtur assumi
et temperamento mirabili dissimulando peragit quod adcelerandum esse cognoscit.
9. Quid tale antiquitas
honora promeruit? Placidiam mundi opinione celebratam, aliquorum principum
prosapia gloriosam purpurato filio studuisse percepimus, cuius dum remisse
administrat imperium, indecenter cognoscitur imminutum. nurum denique sibi
amissione Illyrici comparavit factaque est coniunctio regnantis divisio dolenda
provinciis. militem quoque nimia quiete dissolvit. pertulit a matre protectus
quod vix pati potuit destitutus.
10. Sub hac autem
domina, quae tot reges habuit quot parentes, iuvante deo, noster exercitus
terret externos: qui provida dispositione libratus nec assiduis bellis
adteritur nec iterum longa pace mollitur. in ipsis quoque primordiis, quando
semper novitas incerta temptatur, contra Orientis principis votum Romanum fecit
esse Danuvium.
11. Notum est quae
pertulerint invasores: quae ideo praetermittenda diiudico, ne genius socialis
principis verecundiam sustineat perditoris. quid enim de nostris partibus
senserit, hinc datur intellegi, quando pacem contulit laesus, quam aliis
concedere noluit exoratus. additur quod tantis nos legationibus tam raro
requisitus ornavit et singularis illa potentia, ut Italicos dominos erigeret,
reverentiam Eoi culminis inclinavit.
12. Franci etiam, tot
barbarorum victoriis praepotentes, quam ingenti expeditione turbati sunt?
lacessiti metuerunt cum nostris inire certamen qui praecipiti saltu proelia semper
gentibus intulerunt. sed quamvis superba natio declinaverit conflictum, vitare
tamen proprii regis nequivit interitum. nam Theodericus ille diu potenti nomine
gloriatus in triumphum principum nostrorum langoris potius pugna superatus
occubuit: ordinatione credo divina, ne nos aut affinium bella polluerent aut
iuste productus exercitus vindictam aliquam non haberet. macte procinctus
Gothorum omni felicitate iucundior, qui hostem regalem capite caedis et nobis
nec unius ultimi fata subducis.
13. Burgundio quin etiam
ut sua reciperet, devotus effectus est, reddens se totus, dum accepisset
exiguum. elegit quippe integer oboedire quam imminutus obsistere: tutius tunc
defendit regnum, quando arma deposuit. recuperavit enim prece quod amisit in
acie. beatam te, domina, laude multiplici, cui divino beneficio necessitas
tollitur cuncta certaminis, quando adversos rei publicae aut caelesti
felicitate vincis aut tuis imperiis spontanea largitate coniungis.
14. Exultate, Gothi
pariter ac Romani: dignum miraculum, quod omnes loquantur. ecce praestante deo
felix domina quod habet eximium uterque sexus, implevit: nam et gloriosum regem
nobis edidit et latissimum imperium animi fortitudine vindicavit.
15. Haec quantum ad arma
pertinent, utcumque referuntur: nam si pietatis eius atria velimus intrare, vix
nobis poterunt centum linguae centumque ora sufficere: cui par est quidem
aequitas et voluntas, sed maior benignitas quam potestas. dicamus igitur parva
de magnis, pauca de plurimis. scitis quanta bona nostro ordini caelesti
benignitate largita est: nihil est dubium, ubi est testis senatus. afflictos
statu meliore restituit, illaesos sublimavit honoribus et singillatim bona
tribuit, quos sub universali munimine custodivit.
16. Ea quae asserimus
iam creverunt. respicite namque patricium Liberium praefectum etiam Galliarum,
exercitualem virum, communione gratissimum, meritis clarum, forma conspicuum,
sed vulneribus pulchriorem, laborum suorum munera consecutum, ut nec
praefecturam, quam bene gessit, amitteret et eximium virum honor geminatus
ornaret: confessus meritum, cui solus non sufficit ad praemium. accepit enim et
praesentaneam dignitatem, ne de re publica bene meritus diu absens putaretur
ingratus.
17. O admiranda
benivolentia dominorum, quae in tantum extulit praedictum virum, ut donatis
fascibus et patrimonium iudicaret addendum: quod sic ab universis gratanter
exceptum est, ut in munere eius cuncti se potius crederent esse ditatos, quando
quicquid digno ceditur, hoc multis sine dubio collatum esse sentitur. quid ergo
de animi firmitate loquar, quae vicit et philosophos valde praedicatos?
procedit enim ex ore dominae beneficus sermo et manens sub securitate
promissio.
18. Non sunt nobis,
patres conscripti, minus probata quae loquimur: verus testis est, qui laudat
expertus. cognovistis enim quae contra me vota conflixerunt: non aurum, non
magnae valuere preces: temptata sunt universa, ut probaretur sapientissimae
dominae gloriosa constantia.
19. Ordo flagitat
dictionis Augustarum veterum pompam moderna comparatione excutere. sed
quemadmodum illi sufficere poterunt exempla feminea, cui virorum laus cedit
universa? hanc si parentum cohors illa regalis aspiceret, tamquam in speculum
purissimum sua praeconia mox videret. enituit enim Hamalus felicitate,
Ostrogotha patientia, Athala mansuetudine, Vinitarius aequitate, Unimundus
forma, Thorismuth castitate, Valamer fide, Theudimer pietate, sapientia, ut iam
vidistis, inclitus pater. cognoscerent hic profecto universi singillatim
propria, sed feliciter faterentur esse superata, quando unius praeconium cum
turba se iure non potest aequare virtutum.
20. Aestimate quale eis
esset de tali herede gaudium, quae merita potuit transire cunctorum. quaeratis
forsitan sequestratim principis bona: abunde praedicat subolem, qui eius laudat
auctorem. deinde retinetis facundissimi Symmachi eximium dictum: 'specto
feliciter virtutis eius augmenta, qui differo laudare principia'. subvenite,
patres conscripti, et agendo pro me communibus dominis gratias debitum meum
vestra satisfactione persolvite: nam sicut unus satiare non valet omnium vota,
ita multi unius possunt complere disposita.
|