1. Supplicandum vobis
est, beatissime pater, ut laetitiam quam per vos deo largiente percepimus,
custodiri nobis vestris orationibus sentiamus. quis enim dubitet prosperitatem
nostram vestris meritis applicandam, quando honorem adipiscimur, qui a domino diligi
non meremur, et permutatione officii bona recipimus, dum talia non agamus?
ecclesiasticis siquidem ieiuniis fames est exclusa popularis: decoris lacrimis
tristitia foeda discessit et per sanctos viros acceleratum est, ne traheret
diutius quod gravabat.
2. Et ideo salutans
officiositate, qua dignum est, precor ut vivacius oretis pro salute regnantium,
quatenus eorum vitam caelestis princeps faciat esse longaevam, Romanae rei
publicae hostes imminuat, tempora tranquilla concedat: deinde, quod ornat
pacem, necessariam nobis copiam de abundantiae suae horreis largiatur: mihique
filio vestro intellegentiae sensus aperiat, ut quae vere sunt utilia, sequar,
quae vitanda, refugiam.
3. Vigor ille
rationabilis animae nobis consilium praestet: facies veritatis albescat, ne
mentem nostram innubilet caligo corporea: sequamur quod intus est, ne foris a
nobis simus: instruat quod de vera sapientia sapit: illuminet quod caelesti
claritate resplendet. talem denique iudicem publicus actus excipiat, qualem
filium catholica mittit ecclesia. in suis nos etiam muneribus virtus sancta
custodiat, quia graviores insidias antiqui adversarii tunc subimus, quando eius
dona suscipimus.
4. Nolite in me tantum
reicere civitatis illius curam, quae potius vestra laude secura est. vos enim
speculatores Christiano populo praesidetis: vos patris nomine universa
diligitis. securitas ergo plebis ad vestram respicit famam, cui divinitus est
commissa custodia. quapropter nos decet cogitare aliqua, sed vos omnia.
pascitis quidem spiritaliter commissum vobis gregem: tamen nec ista potestis
neglegere, quae corporis videntur substantiam continere. nam sicut homo constat
ex dualitate, ita boni patris est utraque refovere. primum penuriam temporis,
quam delicta promerentur, orationibus sanctis amovere. si quid tamen, quod
absit, acciderit, tunc bene necessitas excluditur, quando contra eam sub
ubertate tractatur.
5. Monete me quae sunt
gerenda sollicite. bene agere vel correptus exopto, quia difficilius errat
ovis, quae voces desiderat audire pastoris nec facile efficitur vitiosus, cui
ammonitor insistit assiduus. sum quidem iudex Palatinus, sed vester non desinam
esse discipulus: nam tunc ista recte gerimus, si a vestris regulis minime
discedamus. sed cum me a vobis desiderem et moneri consiliis et orationibus
adiuvari, iam vobis est applicandum, si quid in me fuerit aliter quam optabatur
inventum.
6. Sedes illa toto orbe
mirabilis proprios tegat affectione cultores, quae licet generalis mundo sit
praestita, nobis etiam cognoscitur et localiter attributa. tenemus aliquid
sanctorum apostolorum proprium, si peccatis dividentibus non reddatur alienum,
quando confessiones illas, quas videre universitas appetit, Roma felicior in
suis sinibus habere promeruit.
7. Nihil ergo timemus
talibus patronis, si oratio non desistat antistitis. arduum est quidem multorum
desideriis satisfacere, sed novit divinitas magna praestare. ipsa retundat
invidos: ipsa nobis faciat cives caelesti aspiratione gratissimos et
supplicationibus vestris tempora tribuat, quibus superna gratia praedicetur
indulta.
|