1. Corporalium patrum
naturalis mos est de filiorum provectione gaudere, dum eorum institutionibus
applicatur quicquid laudis in clara prole conceditur. vos autem spiritales
parentes, qui auctorem rerum illuminata mente conspicitis, pro me sanctae
trinitati sedulo subplicate, ut splendere laetum faciat in medio positum
candelabrum, quatenus nec mihi interior desit visus et de me aliis pandatur aspectus.
2. Numquid proderit
iudicem aliis esse perspicuum, si sibi potius reddatur obscurus? dignitatem
conscientiae donet, qui tribunalia praestare dignatus est. faciat inoffensum
iudicem, ne damnet errantem. sit nobis prosperrime praesens, ut infausta vitia
reddantur absentia. amorem suum tribuat, ut peccandi ambitum miseratus
excludat.
3. Quapropter, animae
veri parentes, affectuosa et probabili petitione vos deprecor, ut indicto
ieiunio domino supplicetis, qui vitam principum nostrorum florenti regno
protendat, hostes rei publicae defensor imminuat, donet quieta tempora et ad
laudem sui nominis copiosa faciatque rerum omnium tranquillitate, ut me vobis
reddere dignetur amabilem.
4. Sed quo facilius
vestra quoque exaudiatur oratio, estote circa eos quos destinamus attenti. quod
nescimus, nobis non debet imputari. actus eorum testimonia vestra prosequantur,
ut aut laudatus gratiam aut accusatus apud nos invenire possit offensam. neque
enim nobis imputare poterunt, si delinquunt, quando non iubentur male dare, ut
perperam cogantur accipere.
5. Orfanis viduisque
contra saevos impetus deo placita praestate solacia, ita tamen, ne, quod
accidit per nimiam pietatem, dum miseris subvenire quaeritis, locum legibus
auferatis. nam si aliquid offendit forte districtum, talia date cunctis monita,
ut iura possitis reddere feriata. excludite, sanctissimi, inter immundos
spiritus implacabiles vitiorum furores, violentiam temperate, avaritiam
depellite, furta removete, depopulatricem humani generis luxuriem a vestro
populo segregate. sic auctorem iniquitatis efficaciter vincitis, si eius
persuasiones de humanis cordibus auferatis.
6. Episcopus doceat, ne
iudex possit invenire quod puniat. administratio vobis innocentiae data est.
nam si praedicatio vestra non desinat, necesse est ut poenalis actio
conquiescat. et ideo dignitatem meam in omni vobis parte commendo, quatenus
actus nostri sanctorum orationibus adiuventur, qui minus in humana potestate
praesumimus.
7. Familiariter etiam
mihi suadete quod iustum est. non sum callidus abiurator: quod generaliter
debeo, incoactus exolvo. dependo etiam sanctitati vestrae honorificae
salutationis officium textumque epistulae affectuoso fine concludo, ut in
mentem vestram dulciora remaneant, quia bene sibi animus posteriora commendat.
|