1. Secure vobis, deo
iuvante opinionem nostram credimus, cuius conscientiam per causarum varios usus
longa aetate probavimus. nam si in advocationis studio iustitiae claritate
fulsistis, quid nunc provecti ad consilia nostra facietis? crescit enim in illo
meritum, cui maius datur officium, quando iam habendus est in iudicum partem,
qui meruit aulicis potestatibus assidere. ornentur ergo subsellia cuius ore
fora tonuerunt. absens adhaere nostro lateri pleniorem laudem inde sumpturus,
quia integrum tibi reputabitur quod bene ordinaveris solus. hanc coram positus
mecum curam participareris et gloriam: nunc autem tibi tantum cogimur debere,
quicquid inde praestante deo laudis potuerimus accipere.
2. Quapropter officium
tibi observare censemus, quod nostris iussionibus obsecundat, praeceptis etiam
tuis pro publicis utilitatibus iustissime designatis praecipimus oboediri,
quatinus et tibi sit pro publica utilitate mittendi fiducia et nullus de
contemnendi sumat audaciam. si quos etiam fideiussoribus committere necessarium
aestimaveris, confidenter assume, quia illud magis relevare potest animum
nostrum, si aliquid per vos cognoscamus impletum. praesenti enim sola verba
praestares: nunc autem facta potius debentur absenti.
3. Consilium quippe
tantae sedis ingens est procul dubio fama meritorum: sed considera quid
exigatur cui tale nomen imponitur. labor vester procuret mihi omnium quietem.
scitis quae turpia neglectus intulerit. scopulus vitandus est, ubi alter
offendit. sed haec vos monere mea potius curiositas quam vestri diffidentia
facit. nam omnia vos illa gerere credimus, quae iuvante deo famae nostrae et
rei publicae utilia esse iudicamus.
|