1. Gaudere vos quidem
in eis credo, quae caritatem vestram optasse diiudico: nam ipsius quodammodo
res agitur, cuius in alterum vota complentur. sed hinc intellego antiquae
amicitiae fructum, qui venustate felicior est, in suavissimi saporis emanasse
dulcedinem, si prius Romanae civitatis copiam per eos quorum interest tamquam
munus eximium nostris hospitiis offeratis.
2. Ideo enim
peregrinationis incommoda, ideo tot angusta cogitationis intravimus, ut populus
ille antiquis delectationibus assuetus beatissimis regnantium temporibus
explosis necessitatibus perfruatur. procul enim sit, ut aliquo illius civitatis
esuriente satiemur. illorum, quod absit, indigentia nostra penuria est. quid
plura? laeti esse non possumus, nisi et illos gaudentes communiter audiamus.
3. Atque ideo tota
vivacitate incorrupta frumenti species congregetur, ut panis inde coctus non
horrori, sed deliciis videatur esse propositus. ponderatio iusta servetur.
vincant copiae mentium desideria. non putatur abundare quod quaeritur. fugite
scelerata lucra, vitate nefanda compendia. quicquid ibi male praesumitur, in
mei animi laesione grassatur. nemo putet veniale, quod in ista temptaverit
parte sumere. in nobis facilius consentimus excedi quam Romanorum utilitates
patiamur imminui: non ut favorem captem plausumque popularem, sed ut iuvante
deo meum in illis compleam dilectionis arbitrium.
4. Cives si quidem
omnes fovendi sunt, sed Romani aliquid plus merentur. urbs ornata tot eximiis
senatoribus, beata tam nobilibus populis laudes debet nostrorum principum
personare, quas homo nationis exterae se miretur audisse. nam iuste se illic
extollit laetitia popularis, quae dominos cognoscitur habere victores.
5. Quapropter impendendum
est, quicquid fides, quicquid magna potest exhibere cautela, quia illud vere
nostrum est commodum, quod illorum mihi procurat affectum. laetentur
praesentibus gaudiis qui erant de nostra actione suspensi: illorum ne
desideria, illorum vota iuverunt et hoc mihi apud rerum dominos profuit, quod
ab eis universaliter audiebatur optari.
6. Agite nunc, ut amor
iste iuvante domino perseveret, quia eos amplius in reliquum credo facere, quod
se in me feliciter sentiunt inchoasse. abundantiam nunc petamus communibus
votis: supernae misericordiae humiles supplicemus, ut primum nobis salutem
dominorum clementia divina concedat, ceterum proventum quem praestiterit non
neglegentia diminuit, non venalitas ulla subducat. fidem meam promitto, sed cum
ipsis divinitatis dona sustineo: cautelam offero, turpia fraudulentissimae
nundinationis excludo. ipsi autem in domino de promerita ubertate glorientur.
|