1. Quamvis statutis
gradibus omnis militia peragatur et tempora sibi custodiant, qui iudicum
iussionibus obsecundant, tuus honor cognoscitur sollemni ordine non teneri, qui
suis primatibus meruit anteponi. tibi enim reddunt obsequia, qui te praeire
noscuntur et reflexa condicione iustitiae illis reverendus aspiceris, quos
subsequi posse monstraris. hanc inaequabilem aequitatem, speciale decretum,
singulare beneficium sub aspectu iudicis agis nec potest rationabiliter
culpari, quod inpugnante ordine videatur assumi.
2. Nullus tibi de
temporis qualitate praescribit. transgressio matriculae actio tua est et solus
confidenter neglegis quod alios servare compellis. sed talia tibi pro
excellentibus meritis conceduntur. dum credi debet omnes industria fideque
superare, quem nos constat elegisse. nemo enim sequentem probat, nisi quem sibi
laudanda virtus associat, quando vituperabile est inferiorem erigere nisi
meritis alios videatur excellere.
3. Hoc igitur laudabile
praeiudicium, sententiam gratiosam, militiam domesticam a duodecima indictione
cancellorum tibi decus attribuit, ut consistorii nostri secreta fideli
integritate custodias, per te praesentandus accedat, per te nostris auribus
desiderium supplicis innotescat, iussa nostra sine studio venalitatis expedias
omniaque sic geras, ut nostram possis commendare iustitiam. actus enim tui
iudicis opinio est et sicut penetrale domus de foribus potest congruenter intellegi,
sic mens praesulis de te probatur agnosci: non iniuria, quia talem unusquisque
ad responsa sua videtur eligere, qualem se cunctos decreverit aestimare.
4. Vestes ipsae, quae
nostris corporibus applicantur, nonne nos deformare possunt, si aliquo
inquinamento sordescant? quanta vero gratia nos decorare videntur, cum
laudabili puritate nituerint! sic miles ad secreta iudicis proximatus praesulis
sui famam aut ornat aut maculat. in nobis siquidem peccant, qui alios gravant
et dum spolium obsecrantis ambitur, fama praesidentis exuitur.
5. Considera, si
neglegere debemus unde nos culpari posse cognoscimus. ultra omnes dementes est,
qui ulcisci non appetit quem grassatum in suo dedecore comprehendit. respice,
quo nomine nuncuperis. latere non potest quod inter cancellos egeris. tenes
quippe lucidas fores, claustra patentia, fenestratas ianuas et quamvis studiose
claudas, necesse est ut te cunctis aperias. nam si foris steteris, meis non
emendaris obtutibus: si intus ingrediaris, observantium non potes declinare
conspectus.
6. Vide quo te
antiquitas voluerit collocari: undique conspiceris, qui in illa claritate
versaris. proinde ad nostra monita aures animumque converte: fige menti omnia
quae iubemus: non te tamquam vacuam fistulam dicta perexeant, quae tamdiu plena
conspicitur, quamdiu in eam undae influere posse noscuntur. esto potius
conceptaculum, quod audita custodias, quod suscepta non fundas: quia nihil
proderit, si auribus tuis transitura placeant et in cordis sinibus se omnia non
defigant.
|