1. Iustissime quaeritur
quod annua devotione praestatur, quando sub quodam gaudio constat inferri, quod
solvitur lege generali. stipendium namque est, quod subiectum facit munificum
dici et offerentis nomen accipit, qui se quod penditur debere cognoscit. quam
lautum est intrepidum foro assistere, publicum non timere et inter devotos
laudabilem collocari, qui pudorem non sinitur habere compulsi.
2. Inhonorum est enim
omne quod cogitur nec offerentis habet gratiam, qui damnis suis perducitur ad
tributa: contra quam libero dignum est compulsoribus nil debere! ille solus
delectabilis ager est domino, in quo supervenire non timetur exactor. merito
ergo testimonium solutionis securitas dicitur, de qua non solum animus, sed
substantia communitur.
3. Et ideo, quod
feliciter dictum sit, indictione duodecima per dioecesin dicationis tuae
sollemni moderamine custodito possessorem te officiumque tuum praecipimus
ammonere, ut trina illatione devotus constitutis temporibus suam compleat
functionem, ita ut cesset venalis illa dilatio, quae non ad tributariorum
compendia, sed fraudis ambitu cognoscitur exquisita. nam qui se huiusmodi onera
sublevare dicunt, aliud magis pondus abominabilis nundinationis imponunt.
4. Absit a nostris
temporibus detestabilis et fugienda versutia. possessor nihil aliud, nisi quod
publico debetur, exolvat: nam sua damna potius agunt, qui sub nobis aliqua
fraudare contendunt. quapropter sicut fiscalia onera nulla occasione volumus
aggravari, ita constitutis temporibus praefinitas illationes praecipimus deo
iuvante compleri, quatenus et possessorum devotio gratissima dominis innotescat
et tarditatis involuta confusio nostris rationibus auferatur. unde singulis
quibusque temporibus sollemni more factos breves ad scrinia nostra
transmittite, sicut te et prisca legum et nostrae iussionis praesens commonere
videtur auctoritas, ne, si aliquid horum aestimaveris neglegendum, tu tibi
absolute facias esse periculum.
5. Verumtamen ut
iustissimarum praeceptionum diligentior procuretur effectus, illum atque illum
praecedentibus meritis comprobatos tibi officioque tuo iussimus imminere, ut
nihil possit nocere neglegentia, ubi adhibetur sollicitudo geminata. unde
continenter agite, si provectum vestrum magis desideratis extendere. impia
lucra sint a vobis omnimodis aliena: vos possessorem devotum redditis, si
fraudulentis non gravetur incommodis. de aequitate potius quam de rapacitate
proficitur. semper metuit iniusta praesumptio: quid enim adquiri putatur, ubi
bona conscientia perditur? aut in qua parte possit homo proficere, si
innocentiam probatus fuerit amisisse?
6. Nolite sine praemio
credere, quae videntur ad bonam conscientiam pertinere. habebunt nos bene
agentes, in quo possumus, adiutores. remuneratorem enim illi me esse promitto,
quem se aliqua honestate tractasse cognovero. agite ergo: laudes ad me potius
vestri perveniant quam querellae. maius commodum non quaeratis, quam si nihil
venditis. illa tantum sequenda sunt lucra, quae potest laetus offerre et miles
sollemniter securus accipere. non censor, sed laudator vester esse desidero.
cavete ergo, ne reddatur infestus qui vobis cupit esse beneficus: nam gravius
semper irascitur, qui contra propositum commovetur.
|