1. Priscorum mos fuit
nova iura decernere, ut succedenti populo aliquid quod omissum videbatur
adiungerent: nunc autem sufficiens satis conscientiae veterum decreta servare.
erat ante genus hominum sub hac novitate sollicitum, dum regulam vitae suae in
aliena cognoscerent voluntate pendere: modo vero unusquisque novit fixum, quod
ab antiquis plenissime non dubitat constitutum. sufficiunt ergo vobis iura, si
non desit voluntas eximia. quid praeconum voces, quid periculosas sententias
praesulum erectis auribus sustinetis?
2. Propriae vitae
imponit modum, qui sibi se iudicem intellegit constitutum. studete cuncti
actibus bonis et formidanda nescitis. nolite inardescere ad praesumptiones
illicitas: amate vivere quieti: transigite semper innoxii. quid litibus honesta
confunditis? cur facitis quae mox timere possitis? si quaeritis lucra, vitate
potius damnosa litigia. si quod tamen emerserit civile certamen, legibus
patriis estote contenti: nullus ad seditiosa consurgat, nullus ad violenta
confugiat. furoris genus est in saeculo pacato turbulento studere proposito.
3. Sed quia de nobis
iudicibus etsi non verus, tamen oritur rationabilis metus, dum inexperta
potestas trahit potius ad timorem, quantum ad meum propositum pertinet, iuvante
deo rerumque dominis regnantibus omnia vobis iusta, omnia moderata promittite.
primum, quod maxime iudicem dehonestat, nundinatio a me foeda nescibitur. non
enim mea verba more vestium suspensa venduntur. sperari a vobis aliquid sola
specierum indigentia faciet, non malitiosa venalitas. ubi tamen erit quae
tempus mitigat moderata praeceptio, non indicimus quod ematur nec ad taxationem
trahimus quae necessaria non habentur.
4. Estote tantum ad
consueta solliciti, de novitate securi, quia illud solum nobis iudicavimus esse
commodum, si vos iuvante domino servemus illaesos. non vos quisquam militum pro
sua voluntate concutiet: non exactor adiecticiis gravabit incommodis: non solum
nostras, sed et officii innoxias custodibimus manus. alioquin inutile bonum est
iudicem non accipere et multis accipiendi licentiam praebuisse. neque enim sic
a nobis egrediuntur, ut ea quae passi fuerint aliis merito fecisse videantur.
imminuta sunt enim vestro amore suffragia, quae hactenus omnium detrimento
crescebant.
5. Ostendimus in nobis
deo iuvante continentiam, ut eam militibus sine pudore imperare possimus. non
enim potest auctoritatem habere sermo qui non iuvatur exemplo, dum iniquum sit
bona praecipere et talia non fecisse. ordinatio igitur nostra utilitatem
publicam tantummodo respiciet, non furta privata. scimus quae pro nobis vota
fuderitis, qua fuistis anxietate suspensi. deforme nobis est talia facere, ut
minus possitis in vestra exultatione gaudere.
6. Patebunt deo
propitio aures nostrae ad suscipienda desideria supplicantum: actor causae suis
nos oculis sub libertate visurus est: non redempta, sed propria lingua
loquebitur. nobis enim nec servitus imperabit nec a nobis nobilitas veneranda
fatigabitur. praetoria denique nostra nullus turpis actus intrabit, nemo a
nobis quam venerat minus locupletior redit. nescivit domesticum penetrale a
subselliis discrepare. iudicem me observans inveniet, quocumque respexerit.
7. Verecundiae memores
iuvante deo sic agere nos optamus, quemadmodum a rerum dominis mandata
suscepimus. vos ad omnia iusta estote devoti, ut me provinciarum patrem
faciatis esse quam iudicem, quia iterum gravius irascitur, qui minime de
pravitatum actione pensatur. nam si praebuistis laesionibus obsequium, quid
illi impendere debetis, quem vobis magnopere studere cognoscitis? sollemnia
commoda sedis nostrae laborantibus militibus non negentur, quia ipse praebet
viam excedendi, qui non patitur iusta persolvi.
8. Praeceptis etiam
nostris oboedientiam aequabili moderatione praestate. compellat rationabiliter
proprius animus, ne vos urgeat terror armatus. odium sibi excitat, qui iustis
resultat imperiis. quem iam coegero, non amabo. sic enim cuncta quae agenda
sunt volumus explicari, ut vos nullo compulsore faciamus imminui. servari vobis
cupimus concessa pridem dominorum beneficia nulla abominabili praesumptione
distracta. honorem nostrum sola vos optamus gratulatione sentire et regnantibus
bona petere, qui vestra desideria visi sunt praestitisse.
9. Vivite nunc adepta
securitate gaudentes. quem fas non fuit cogere, potuistis voluntariis
sponsionibus obligare. nam qui dubitat sub dei confidentia iusta promittere,
vult habere liberum, quod non est pollicitus, immutare. tenete igitur arbitrii
mei idoneum vadem, speculum cordis, imaginem voluntatis, ut quibus non sum
facie notus, fiam morum qualitate recognitus. in hac me potius parte
conspicite, qua latent praesentes. non est vobis damnum absentiae meae: utilius
est iudicem mente nosse quam corpore.
|