1. Sciens ab eis
contrarium posse credi, qui praecedentibus malis fuerant imminuti, dum mens
humana facile suspicatur de quolibet illa quae pertulit, propositi nostri votum
edictali tenore promisimus, ne iuvante deo quos securos esse cupimus vel de
ipsa sollicitudine gravaremus. non enim est parvum tormentum adversum aliquid
formidare venturum, dum semper gravius aestimatur emergere quod timetur. absit
a nostris temporibus vel minima credulitas laesionis. reo iam vicinus est qui
malus putatur, quia tunc aliquid persuadetur animo, cum intraverit pectus apta
suspicio.
2. Quapropter dicatio
tua per loca celeberrima proponi faciat destinata. aptum est enim ab his iussa
cognosci, quos decrevimus ammoneri. excitetur nunc amor omnium circa dominos
felices, ut, sicut nos nullum contraria voluimus cogitatione suspendere, ita se
et illi devotos debeant pie regnantibus exhibere. sponsiones autem nostras vos
veras efficitis, si provincialibus aequabiliter praesidetis. diligite
iustitiam, quae vos et amabiles faciat et gloriosum commodum sua participatione
concedat.
3. Scitote officia
vobis quasi actuum vestrorum testes assistere. et ideo quam magnum est in
tantorum conspectu facere quod omnium possint ora praedicare? iudicium quasi
iuridicium cognoscite vocitatum. praesulem agere non decet quod alter accuset.
quid timeat reus, cum viderit crimen in fascibus constitutum? sola malis illa
tormenta sunt, si publica vota moribus suis sentiant esse contraria. dici enim
non potest disciplina, quando ipsa fuerit corrigenda.
4. Studete ergo
nobiscum, ut boni mores provincialibus dentur, sed nuditas auferatur. de
remediis potius quam de laesione tractetur. grave malum est quemquam ad
largienda iuris beneficia fieri et mixtum laesionibus inveniri. sic agite, ut,
cum iustitia probata quaeritur, annus vester brevis esse videatur. honores
vobis potius offerantur. necessitatem quippe ambitus amittetis, si
provincialium vobis vota societis. nullos vestrorum actuum facimus esse
custodes nec sub privato arbitrio ingenium iudicis inclinamus: sed omnia sic
gerite, ne fiat necessarium quod nunc credimus esse turpissimum. instar nostrae
geritis dignitatis si vos conscientiae puritate tractetis. obviate malis,
fovete nihilominus innocentes.
5. Si quis tamen est,
qui ausu temerario contra vestros fasces erigatur nec possitis exercere quod
iustum est, aut petitorem protinus cum vestra relatione transmittite aut, si
viribus deseritur veniendi, negotium destinata relatione declaretur, quando et
evectiones publicas accepistis, et nobis gratum sit audire de talibus. atque
ideo totius vobis excusationis causa summota est, quando aut per dignitatem
vestram potestis recta gerere aut certe nobis quae sunt necessaria nuntiare.
|