1. Cum rerum domini
clementia de famuli sui Dani salute cogitaret, cuius votum est de cunctorum
sospitate laetari, remedia Lactarii montis eum iussit expetere, ut cui medella
humana nil profuit, vulgatum loci beneficium subveniret: qui crebra tussi
retonans anhelo pectore membra tenuavit, dum ministeria naturae nimia
concussione debilitata virtutes suas explicare nequeunt ad salutem. escas enim
in auxilium humani corporis contributas, dum apte non transigit, reddit
inutiles. nec interest talibus an sumere cibum an sustinere ieiunium. in dies
singulos substantia viva deficit et velut rimosum dolium paulatim defluens
donec evacuetur, expenditur.
2. Huic igitur
ferocissimae passioni beneficium montis illius divina tribuerunt, ubi aeris
salubritas cum pinguis arvi fecunditate consentiens herbas producit dulcissima
qualitate conditas, quarum pastu vaccarum turba saginata lac tanta salubritate
conficit, ut quibus medicorum tot consilia nesciunt prodesse, solus videatur
potus ille praestare, reddens pristino ordini resolutam passionibus vim
naturae. replet membra vacuata, vires effetas instaurat et fomento quodam
reparabili aegris ita subvenit quemadmodum somnus labore fatigatis.
3. Haec itaque armenta
in tam abundanti pabulo exhausta videre miraculum est, ut umor ille lacteus non
praestet origini suae, qui corpora mortalium probatur laesa reficere, miroque
modo herbis animalia non proficiunt, unde hominum membra pinguescunt. exiles
per dumeta discurrunt montium, tenues videntur et instar eius cui medentur
sustinent passionis. lac autem tam pingue, ut haereat digitis, cum exprimatur
in vasis.
4. Qua de re anonas
deputatas subvectionemque necessariam praebete venienti, ut in supra dicto loco
armentali suco salubriter pastus eodem alimento reparetur eius iuventus, quo
nutritur infantia. consurgite, animi tali passione laborantium: iam non amaro
antidoto horrebitis dulcissimam vitam. voluptuose bibite quae saluberrima
sentiatis. felicitatis genus est inde curari, unde libens animo aeger possit
expleri.
|