1.
Si otiosi populi urbium singularum sub pretiorum iustitia continentur, quanto
magis debet laborantibus subveniri, ne utilitas commeantium saucietur
discrimine fortuitorum! et ideo susceptio transeuntium requies debet esse
curarum, ne quod ad levamen inventum esse constat, detestabile potius gravamen
infligat. recipiatur hospes ad pretia definita: iniquitatem non patiatur avaram
qui invitatur ad gratiam, quando turpis aucupatio est terrere enormitate pretii
et susceptione blandiri.
2.
Praedoni similis est, qui sub iniqua cupit voluntate distrahere: utrosque enim
constat aliena velle diripere et considerationem iustitiae non habere. nescitis
quanta possitis adquirere moderati? ultro ad commoda vestra veniunt, qui vos
temperanter agere posse cognoscunt. nullus ergo se aestimet, quod est familiare
semper absentium, longinquitatis oblivione defendi, quando ad nos cotidie
veniunt qui vestra mercimonia patiuntur.
3.
Cavete potius damna multarum, qui lucrorum aviditates appetitis. sex enim solidorum
dispendium se noverit sustinere et laceratione corporis affligendum, si quis
aliter vendendum esse crediderit, quam miles noster in rem directus pretia cum
civibus atque episcopis locorum habita deliberatione censuerit. sufficere enim
debent omnibus honesta lucra de civibus, ne obsessa potius itinera videantur
esse latronibus.
|