1. Honestum nimis et
necessarium videtur esse negotium pro securitate Romanae rei publicae pio
principi supplicare, quia convenit a vobis expeti quod nostrae possit proficere
libertati. nam inter cetera bona, quae vobis singulariter divina tribuerunt,
nihil gloriosius probatur accedere, quam quod vos cognoscitis ubique posse
praestare. rogamus ergo, clementissime imperator, et de gremio curiae supplices
tendimus manus, ut pacem vestram nostro regi firmissimam praebeatis nec nos
patiamini abominabiles fieri, qui semper de vestra concordia videbamur accepti.
2. Romanum si quidem
nomen vos commendatis, si nostris dominis benigna conceditis. gratia vestra nos
erigit ac tuetur et hoc mereri cognoscimus, quod de vestra mente sentitur.
quietem ergo Italiae foedera vestra componant, quia tunc amari possumus, si per
vos dilectio votiva copuletur. cui rei si nostrae preces adhuc non videntur
posse sufficere, aestimate patriam nostram in haec precatoria verba prorumpere:
3. 'Si tibi aliquando
grata fui, ama, piissime principum, defensores meos. qui mihi dominantur, tibi
debent esse concordes, ne incipiant talia in me facere, quae a votis tuis
cognoverint discrepare. non mihi sis causa crudelis exitii, qui semper vitae
gaudia praestitisti. ecce alumnos meos sub tua pace geminavi, ecce civibus
ornata resplendui. si me laedi pateris, ubi iam nomen tuae pietatis ostendis?
quid enim pro me nitaris amplius agere, cuius religio, quae tua est,
cognoscitur sic florere? senatus meus honoribus crescit, facultatibus indesinenter
augetur.
4. Noli per discordiam
dissipare quod deberes per bella defendere. habui multos reges, sed neminem
huiusmodi litteratum: habui prudentes viros, sed nullum sic doctrina et pietate
pollentem. diligo Hamalum meis uberibus enutritum, virum fortem mea
conversatione compositum, Romanis prudentia carum, gentibus virtute reverendum.
iunge quin immo vota, participare consilia, ut tuae gloriae proficiat, si mihi
aliquid prosperitatis accedat. noli me sic quaerere, ut non valeas invenire.
tua sum nihilominus caritate, si nullum facias mea membra lacerare.
5. Nam si Libya meruit
per te recipere libertatem, crudele est me amittere quam semper visa sum
possidere. impera motibus iracundiae, triumphator egregie. plus est quod
generali voce petitur quam si vester animus cuiuslibet ingratitudinis
offensione vincatur.'
6. Haec Roma loquitur,
dum vobis per suos supplicat senatores. quod si adhuc minus est, beatorum
apostolorum Petri atque Pauli petitio sanctissima cogitetur. nam qui
securitatem Romanam saepe defendisse probantur ab hostibus, quid erit quod
eorum meritis vester non tribuat principatus? sed ut omnia reverentiae vestrae
congruere videantur, per illum virum venerabilem legatum piissimi regis nostri
ad vestram clementiam destinatum preces nostras credidimus porrigendas: ut tam
multa debeant efficere, quae vel singula potuerunt apud pios animos optinere.
|