1. Cum multis
itineribus Comum civitas expetatur, ita se eius possessores paraveredorum
assiduitate suggerunt esse fatigatos, ut equorum nimio cursu ipsi potius
adterantur. quibus indultu regali beneficium praecipimus iugiter custodiri, ne
urbs illa, positione sua libenter habitabilis, rarescat incolis frequentia
laesionis. est enim post montium devia et laci purissimi vastitatem quasi murus
quidam planae Liguriae. quae licet munimen claustrale probetur esse provinciae,
in tantam pulchritudinem perducitur, ut ad solas delicias instituta esse
videatur.
2. Haec post tergum
campestria culta transmittit et amoenis vectationibus apta et victualibus
copiis indulgenter accommoda: a fronte sexaginta milibus dulcissimi aequoris
amoenitate perfruitur, ut et animus recreabili delectatione satietur et piscium
copia nullis tempestatibus subducatur, merito ergo Comum nomen accepit, quae
tantis laetatur compta muneribus. hic profecto lacus est nimis amplissimae
vallis profunditate susceptus, qui concharum formas decenter imitatus spumei
litoris albore depingitur.
3. Circa quem
conveniunt in coronae speciem excelsorum montium pulcherrimae summitates, cuius
ora praetoriorum luminibus decenter ornata quasi quodam cingulo Palladiae
silvae perpetuis viriditatibus ambiuntur. super hunc frondosae vineae latus
montis ascendunt. apex autem ipse quasi quibusdam capillis castanearum
densitate crispatus ornante natura depingitur. hinc rivi niveo candore
relucentes in aream laci altitudine praecipitante descendunt.
4. Huius sinibus ab
austro veniens Addua fluvius faucibus apertis excipitur. qui ideo tale nomen
accepit, quia duobus fontibus adquisitus quasi in proprium mare devolvitur, qui
tanto impetu vastissimi aequoris undas incidit, ut nomen retinens et colorem in
septentrionem obesiore alvei ventre generetur: putes quandam lineam fusciorem
in aquis albentibus esse descriptam miroque modo influentis discolor natura
conspicitur, quae misceri posse simili liquore sentitur.
5. Hoc et in marinis
quidem fluctibus fluviorum inundatione contingit: sed ratio ipsa vulgariter
patet, ut torrentes praecipites limosa faece corrupti vitreo sint aequori
discolores. hoc autem iure putabitur stupendum, quod simile tantis qualitatibus
elementum per pigrum stagnum videas ire celerrimum, ut amnem per solidos campos
putes decurrere, quem se peregrinis undis non videas colore posse miscere.
6. Quapropter incolis
harum rerum iure parcitur, quando amoena omnia delicata sunt ad labores et
facile onus afflictionis sentiunt, qui uti suavibus deliciis consuerunt.
fruantur ergo munere regali perpetuo, ut sicut gaudent nativis epulis, ita eos
exultare faciat munificentia principalis.
|