Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Flavius Magnus Aurelius Cassiodorus
Variae

IntraText CT - Text

  • Liber XI
    • XV. LIGURIBUS SENATOR PPO.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

XV. LIGURIBUS SENATOR PPO.

1. Regale munus impetratum gaudium debet esse cunctorum, ut provocetis ad meliora, cum de vobis concessa probaveritis esse gratissima. nam si subvenire semper amantis est, cuiusmodi vos aestimatos intellegitis, quos relevatos esse sentitis? sed ne vestram laetitiam longis praelocutionibus differamus, quia bonarum rerum celerrima semper desideratur agnitio, gloriosissimi domini devotae Liguriae necessitatibus consulentes centum libras auri per illum atque illum de cubiculo suo pietate solita destinarunt, ut, iudicio vestro quibus est causa notissima, tanta unusquisque huius muneris participatione laetetur, quanta necessitate gravatus esse cognoscitur, ne quod afflictis datum est usurpet inlaesus, sed illi reparatis viribus consurgant, qui damnorum sarcina premente corruerant.

2. Hastensis autem civitas, quae supra ceteras suggeritur ingravata, dispositionis vestrae iustitia maxime sublevetur, ut secundum modum dispendii commoditate beneficii perfruatur. sumite pietatis stipendium, tributarii, et dominorum aestimate clementiam, qui condicione mutata hoc vos ab aerario videtis accipere, quod consueveratis inferre. sed ut beneficia dominorum subtractis exactionum incommodis augeantur, celerius relatio vestra nos instruat, quid unicuique de hac summa relaxandum esse iudicatis, ut tantum de prima illatione faciamus suspendi, quantum ad nos notitia directa vulgaverit. quapropter piissimis dominis votis salutaribus reddite quae debetis, ut ratio vestra supplicando peragat, quod se in ipso universitas recepisse cognoscat.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License