Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Flavius Magnus Aurelius Cassiodorus
Variae

IntraText CT - Text

  • Liber XI
    • XVI. LIGURIBUS SENATOR PPO.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

XVI. LIGURIBUS SENATOR PPO.

1. Studiose nos oportet erigere, quos statuit regalis pietas sublevare: nam quibus dominorum clementia voluit descendere, convenit his etiam subiectos de propria dignitate praestare. nuper mihi gratias retulistis, quod spem vobis bonorum quam fructum aliquem contulissem. invitastis me ad beneficia quia magna suscepistis gratulatione promissa. absolvimus votum iudicis obligati. quae fuerunt praedicta, nunc probantur impleta.

2. Initium igitur a libra faciemus, quia ubi conscientiam fas est intendere, inde debet sermo iudicis inchoare. hinc est, quod in ponderibus atque mensuris vos suggeritis ingravatos. et ideo nostra cura providebit, ut nullius vos ulterius ex ea parte vexare possit iniquitas, quia grave scelus esse iudicamus aut mensuras modum excedere aut libram aequissimi ponderis iustitiam non habere.

3. Milites etiam sedis nostrae nec non exactores atque susceptores, a quibus gravia vobis inferri dispendia suspirastis, praeceptis nostris fecimus conveniri, ut deductis ad liquidum ratiociniis si quid fraudis potuerit inveniri, sine aliqua dilatione persolvant: quia hoc nostris temporibus profitemur inimicum, ut alter alterius laetetur incommodo.

4. Nunc ad apparatum florentissimi exercitus vota convertite, universa sine querella vel tarditate aliqua procurantes. efficaciter enim me ad omnia benigna constringitis, si gratanter quae sunt iussa completis. laetus oboediat, quem causa generalitatis invitat. illa sola dolere debent dispendia, quae studio videntur cupiditatis imposita. nam quod pro rerum necessitate praecipitur, inde prudentum animus non gravatur.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License