1.
Si Olympiaci currus agitator rapit praemia post labores, si ferarum certamen
inhonestum velociter solet coronare victores, quam celeritatem remunerationis
merebitur, a quo laudabiliter militiae sacramenta peraguntur? cur enim agentum
in rebus miles officii post tot laboris incerta aliquid patiatur ambiguum, qui
crebris actionibus excubando ideo principis nomen habere promeruit, quia
militiae sacramentis ceteros antecellit?
2.
Observavit enim iugiter imperialibus iussis et ut reverentiam praetorianae
sedis extolleret, tunc ad eius venit obsequium, quando vocabulum coepit habere
praecipuum. tales ergo tardare piaculum est, quia post palmam nemo dilatus est.
votivum non potest dici quod tristis suscipit. gravamina nulla metuant
absoluti, ne portus hoc ingerat liberis quod facere potuit procella vexatis.
3.
Quapropter experientia tua de illa provincia ex illatione tertia fiscalium
tributorum solidos, quos principi Augustorum provida deputavit antiquitas, sine
aliqua dilatione persolvat, quos noveris tertiae decimae indictionis rationibus
imputandos. sed cave venales moras: declina damnosa fastidia, ut qui desideras
similia consequi, exemplum tibi non videaris intulisse dispendii. qua enim
poscentem ratione summoveas, si te actionis tuae qualitate constringas?
honorabiles quidem a cunctis habendi sunt veterani, sed ab his maxime, qui
militiae labore detinentur. tibi ergo praestas quod parcis alteri, quando
indemnitas prioris lucrum potius fit sequentis.
|