1. Qui laboriosas excubias
et officia magnae sedulitatis invenit, rationabiliter et temporis definita
constituit, ut quod erat sub vitae termino positum praemium, non haberet
incertum. alioquin quis sufficere semper et expectare posset, cum se mortalibus
lux ipsa subduceret? qua de re sub incerta vita certa militia est nec habet
quod possit metuere, qui ad designatum tempus inoffense meruit pervenire.
2. Astra ipsa, ut
astronomi volunt, licet assidua repetitione volvantur, cursus sui definita
custodiunt. nequit esse ambiguum, quod fine proprio tenetur inclusum. Saturnus
annis triginta constituta sibi caeli spatia pervagatur. stella Iovis duodecim
annis attributam sibi regionem illustrat. Martis sidus ignea celeritate
raptatum decem et octo mensibus deputata sibi discurrit. sol anni spatio
zodiaci circuli signa praetervolat. astrum Veneris mensibus quindecim spatia
concessa transcendit. Mercurius velocitate succinctus tredecim mensibus
proposita sibi intervalla praetervehit. Luna peculiari nobis vicinitate
proximior triginta diebus peragit, quod anni spatio sol aureus circumactus
impleverit.
3. Merito ergo laboris
finem mortales inveniunt, quando, ut philosophi dicunt, et ipsa, quae deficere
nequeunt nisi cum mundo, cursus sui terminos rationabiliter acceperunt, hac
tamen interveniente distantia, quod illa opus suum finiunt, ut ad principium
redeant, humanum genus ideo militat, ut peractis sudoribus conquiescat.
4. Et ideo illi, qui
inculpabiliter cornicularii est perfunctus officio, septingentos solidos, quos
ei longaeva consuetudo deputavit, per illam indictionem de Samnii provincia ex
illatione tertia sine ambiguitate contrade: quia non potest dubitare de
praemio, quem vera iudicis commendat assertio. praefuit enim cornibus
secretarii praetoriani, unde ei nomen est derivatum, laudatis actionibus
comprobatus: eo ministrante caliculum scripsimus inempti, quod magnis pretiis
optabatur impleri: gratificati sumus, cui leges faverunt: negavimus, cui
iustitia non promisit.
5. Nemo tristis extitit
de victoria sua, quia salvis facultatibus obtinuit, quando ut fieret superior,
non redemit. nostis omne quod loquimur: neque enim in cubiculis nostris
secretaria vestra peracta sunt: quod egimus, cohortes noverunt. fuimus nimirum
ad nocendum privati, ad praestandum iudices. districtio nostra in verbis est
habita et in factis sensa benignitas. irascebamur placati, minabamur innoxii et
ne potuissemus laedere, terrorem videbamur inferre. habetis, ut solebatis
dicere, castissimum iudicem: relinquam vos integerrimos testes.
|