1. Bene antiqua
moderatione provisum est, ut laboris sui pretia recipiant qui publicis
utilitatibus obsecundant, ne quis haberetur praeteritus, qui probabili fuerat
actione laudandus. nam cui officio remuneratio solveretur, si praetorianis
laboribus praemia tardarentur? quicquid enim paene in re publica geritur, eorum
strenuitate completur et, quod difficillimum serviendi genus est ‚ sic enim
omnia cogitur implere, ut non permittatur excedere ‚, exercitibus paret,
armatis obtemperat et inde reportat gratiam, ubi invenire potest alter
offensam.
2. Quid publicas
illationes per difficiles minutias referamus esse collectas, quas magna
subtilitate compositas et ab illis exigunt, quos offendere non praesumunt?
eorum est etiam sudoribus applicandum, quod victuales expensae longe quidem
positae, sed tamquam in urbe regia natae sine querela provincialium
congregantur, quia dum suis temporibus aliquid apte quaeritur, danti dispendium
non putatur.
3. Actus ipsorum nostra
gloria est, opinio temporum, virtus explicabilis iussionum, et quicquid pro
continendis omnibus gratificationis accipimus, eorum iuste provisionibus
applicamus. splendescunt usu ipso laboribus attributi, qui reddunt homines
semper instructos: labores, inquam, violenti magistri, solliciti paedagogi, per
quos cautior quis efficitur, dum incurri pericula formidantur. erudiatur quis
forensibus litteris: alter qualibet disciplina doceatur: ille tamen instructior
redditur, qui actu continuae devotionis eruditur.
4. Et ideo talibus cum
honore solvendum est quod merentur, ut et sibi aliquando accipiat, qui semper
rei publicae utilitatibus adquirebat. quocirca illi primiscrinio iam militiae
labore perfuncto ex canone provinciae Campaniae tertiae illationis tot solidos
sollemniter te dare censemus, ut et ille iustis laboribus perfruatur et posteri
eius exemplum liberae famulationis accipiant, cum eum pro sua fide bene habitum
fuisse cognoscunt.
|