1. Apparet, quantus in
Romana civitate fuerit populus, ut eum etiam de longinquis regionibus copia
provisa satiaret, quatenus circumiectae provinciae peregrinorum victui
sufficerent, cum illi se ubertas advecta servaret. nam quam brevi numero esse
poterat, qui mundi regimina possidebat!
2. Testantur enim
turbas civium amplissima spatia murorum, spectaculorum distensus amplexus,
mirabilis magnitudo thermarum et illa numerositas molarum, quam specialiter
contributam constat ad victum. hoc enim instrumentum nisi fuerit usuale,
necessarium non habetur, quando nec ornatui potest proficere nec parti aliae
convenire. denique haec quasi vestimenta pretiosa corporum ita sunt indicia
civitatum, dum nullus adquiescit superflua facere, quae se novit magnis pretiis
explicare.
3. Hinc enim fuit, ut
montuosa Lucania sues penderet, hinc ut Bruttii boum pecus indigena ubertate
praestarent. fuit nimirum utrumque mirabile, ut et provinciae tantae civitati
sufficerent et sic ampla civitas earum beneficiis victualium indigentiam non
haberet. erat quidem illis gloriosum Romam pascere: sed quanto dispendio
videbatur posse constare adducere tam multis itineribus quae darentur ad
pondus, dum quae probabantur decrescere nullus poterat imputare!
4. Redactum est ad
pretium, ubi pati non poterant detrimentum, quod nec itineribus imminuitur nec
laboribus sauciatur. intellegant provinciae bona sua. nam si antiqui eorum
fuerunt ad dispendia devoti, cur isti non sint ad compendia solvenda munifici?
et ideo ambos titulos in assem publicum iam redactos diligentia tua statutis
illationibus procurabit, ne meis temporibus neglegentes esse videantur qui
alienis dignitatibus laudabili integritate paruerunt.
5. Nam licet et alias
provincias studuerim reficere, nihil tamen in illis actum est quod voluerim
vindicare. senserunt me iudicem suum et quibus privatus ab avis atavisque
praefui, vivacius nisus sum in meis fascibus adiuvare, ut me agnoscerent
retinere affectum patriae, quos in meis provectibus sentiebam propensa
exultatione gaudere. pareant ergo non compulsione aliqua, sed amore, quando et
hanc summam illis imminui, quae solebat offerri. nam cum mille ducenti solidi
annuis praestationibus solverentur, ad mille eos regia largitate revocavi, ut
exultarent gaudiorum crementis de oneribus imminutis.
|