1.
Quamvis nomen ipsum iudicis dicatum videatur esse iustitiae et totius anni
orbitam aequitatis iubeamur ambulare vestigiis, his tamen diebus in domicilium
pietatis iure deflectimus, ut ad redemptorem omnium remissionis itinere
pervenire possimus. ex hac enim virtute suavissimos fructus legimus et
remittendo aliis nobis parcimus. nam qui periculose iusti sumus, sub securitate
semper ignoscimus. quapropter poenas abdicimus, tormenta damnamus et tunc vere
iudices sumus.
2.
Macte, indulgentia, quae solvis et praesules. tu patrona humani generis, tu
afflictis rebus medica singularis. quis tuo non egeat munere, cum sit peccare
commune? ab universis necessario peteris, quando sub te spes vitae sumitur,
quae sub iustitia non habetur. nam dum cum tribus aliis sororibus caelesti
gratia perfruaris et amabili amplexatione nectamini, omnes tibi, quamvis et
ipsae virtutes sint, honorabiliter cedunt, quando te humano generi salutiferam
esse cognoscunt. sed quid tantum de terrena conversatione dicamus? pietas est,
quae regit et caelos. o si tecum liceret longis habitare temporibus! totus
excluderetur reatus, et parcendo fieret ut parcere tolleretur.
3.
Sed providentissime tanta res sacris solum temporibus videtur esse concessa, ut
gratius mundus acciperet, unde pro rerum novitate gauderet. quapropter abstine
noxiam, lictor, securem, cui licet impune facere quod in aliis cognosceris
vindicare: ama paulisper ferrum splendidum, non cruentum. catenas tuas lacrimis
madidas felicior rubigo suscipiat: illud potius reconde, quod solebat includere.
auditoria feralium vocum meliore sorte mutescant. sic re vera nomen custodis
sine mortibus alienis. quid semper inferis laboras? aliquando et superis
milita. otium tibi clemens actus indicit. qui iustitiae inexorabili excubat
necesse est, ut eum pietas benigna discingat.
4.
Et ideo cella gemituum, tristitiae domus, apud superos Plutonis hospitium,
locus perpetua nocte caecatus, tandem infusione lucis albescat: in quo non unum
tormentum sustinet reus, qui antequam incurrat necis exitus, a superis probatur
abscisus. primum pedor ille collega catenarum abominabili maerore discruciat:
auditum alieni gemitus et lamenta conturbant: gustum ieiunia longa debilitant:
tactum pondera prementia defetigant: lumina diutinis tenebris obtusa
torpescunt. non est unum clausis exitium: multifaria morte perimitur, qui
carceris squalore torquetur.
5.
Nunc ergo reos de Averno tuo victuros emitte: redeant ad superos, qui ex magna
parte inferos pertulerunt: atria tua vacuitatibus impleantur. locus ille
perennium lacrimarum quondam tristes incolas perdat. non sunt inde qui laeti
sunt: qui tunc profecto habebit gratiam, si desertus appareat. exite, inclusi,
vicina semper morte pallentes: redite ad lucem, quos caligantes tenebrae
possidebant, nihil amplius optata morte passuri, nisi quod adhuc poteratis
occidi.
6.
Sed vos, qui nulla debetis ambitione iam decipi, delicta derelinquite cum
catenis, dierum beneficiis absoluti. vivite nunc honestate, qui didicistis
superstites mori. cognoscite quam beneficialis sit bona conversatio: altera
contulit teterrimum carcerem, haec novit splendidam tribuere libertatem: ista
praestabit ut velis vivere, illa dedit ut eligeres iam perire. si leges
astringunt, ulterius vos nullus includit. secreta pavescite: ad forum sine
trepidatione venite.
7.
Illa iuste refugitis, per quae tristia pertulistis. mirentur vos liberos, qui
viderunt reos. odisse debetis quod vos tradidit neci. pecora ipsa vitare
norunt, quae se laesisse cognoscunt: itinera illa non repetunt, ubi in foveam
corruerunt. tenaces laqueos avis cauta declinat, haerentem viscum ales suspecta
non insidet. pisceus lupus harenis se mollibus, ut plumbati lini insidias
evadat, immergit: cuius ut superducta retia eius tergum frustra diraserint,
alacer in undas exilit et vitati periculi gaudia liberatus agnoscit.
8.
Scarus esca pellectus, cum iunceum carcerem coeperit introire, mox se ad
exitium suum invitatum fuisse cognoverit, in caudam labitur, paulatim se ab
angusto subducens. quem si alter eiusdem generis cognoverit inretitum, extrema
eius mordicus trahit, ut qui sibi captus non potest subvenire, alterius solacio
probetur evadere. sic et sauri argutum piscium genus a velocitate nominati cum
se in insidias nexuosas impulerint, quasi quibusdam funibus aequabiliter
illigati totis nisibus trahentes retrorsum socium conantur liberare captivum.
plura sunt, si talia perquirantur. omnia enim, quae possunt habere contraria,
facilis casus absumeret, si curam salutis propriae non haberent.
9.
Ad te, claustrorum magister, verba revocemus. patere poenale secretarium tuum
innocenter esse secretum. torqueris quidem, quod nullus affligitur: a
communibus gaudiis maestus exciperis, dum tibi soli non parcitur venia
generali, lividae invidiae comparandus. sustine de omnium securitate iacturam,
qui habuisti de multorum afflictione laetitiam. sed ut tuos quoque gemitus
consolemur, illos tibi tantummodo vindica, quos lex pietatis gratia non
relaxat, ne, cum truculentis parceret, asperrima facinora levigaret. solvamur
ergo cuncti saecularibus actibus implicati. patitur omnis homo periculosos
nexus, quos festinet evadere. claustra reos dimittant: nos vincula improbae
cogitationis absolvant.
|