1.
Nescio quis magnus esse creditur, qui de penetralibus iudicis destinatur,
quoniam tanto plus aestimatur quis amare iustitiam, quanto ab illo frequentius
constat auditam. per milites suos intellegitur iudex et sicut discipuli
magistri scientiam produnt, sic nos obsequentium mores aperiunt. praeceps non
putatur observasse moderato, avarus paruisse non advertitur continenti: stultus
prudentibus servisse non creditur.
2.
Periclitamur, fateor, in actionibus nostris, si vos mala intentione tractetis
et, quod nulli accidit vestrum, alienum vitium nostrum celebratur obprobrium.
sustinemus tales casus, quales nos in alios iudicare non possumus et lex, qua
fruuntur cuncti, in nobis non potest custodiri. sed habemus iterum ex alia
parte solacium, quod vestra bona nostra creduntur esse mandata et nobis otiosis
adquiritur, quicquid gloriae vestris laboribus expeditur.
3.
Si te enim aliquis sapienter agere videat, statim famam tui praeceptoris
exaltat, dum tale institutum fuisse creditur, qualia gesta nihilominus
sentiuntur. una est sententia plebis tales esse iudices, quales vos contigerit
approbari. et ideo magnopere cavendum est, ne ille de vobis incipiat iudicare,
cuius vos opinionem contigerit ante lacerasse. ulciscitur poenis quod misistis
in fabulis et tormentis vestris compensat, quod populus vulneratus exaggerat.
quam periculosum est pati iudicem rationabiliter iratum et illum de fortunis
tuis decernere, quem te constat graviter irritasse! quapropter stude magis, ut
nostra potius voce lauderis, quia sicut te potest iudicis vel sermo adversus
deprimere, ita prosperrima sententia sublevare.
4.
Perge igitur per illam indictionem iuvante deo ad illam provinciam, cancellorum
pompa decoratus et gloriosa gravitate praecinctus. absens cogita praesentis
pudorem. nam quid debeas temptare vile, qui militas sub honore? fasces tibi
iudicum parent et dum iussa praetorianae sedis portare crederis, ipsam
quodammodo potestatem reverendus adsumis. edicta nostra tu primus observa:
ostende bonam te intendentibus viam. nam cuius est iudicis custodire mandata,
si milites nostra videantur neglegere constituta?
5.
Reginam illam procacium vitiorum avaritiam fuge, cui cuncta crimina detestabili
devotione famulantur: quae dum pectus hominis ingressa fuerit, gregatim quoque
maleficas cohortes admittit. ferri non potest recepta, quia nescit esse
solitaria. agmen habet blandissimum, arma suscipit ex talentis et per
dulcedinem superat quos amara deceptione captivat. proinde ad utilitates
publicas esto sollicitus: iniuncta morali compulsione procura. plus agit
inculcator rationis quam possit exercere terribilis. persona tua refugium sit
oppresso, infirmi defensio, praesidium aliqua calamitate concluso. sic enim
proprie nostros cancellos agitis, si laesorum impia claustra solvatis.
|