1. Gratias divinitati
refero, quia et provinciales fecerunt quae monui et ego complevi omnia quae
promisi. nam nec me sensit quisquam aliqua venalitate pollutum nec ego pertuli
tributarios indevotos. habemus utrimque quod in nobis diligere debeamus: illi
repererunt affectuosos iudices, nos adquisivimus integerrimos praecones. agamus
itaque deo praestante quod coepimus. possessor mihi publicas pecunias libens
inferat: ego illi in conventu iustitiae tributa persolvam.
2. Vobis autem commode
repetitur, quod veraciter actum esse sentitur, quando de rebus praeteritis spes
magna redditur in futuris. probastis enim, quia nullum coegimus dare quod non
debuisset offerre. non publicis, non privatis a me quisquam damnis afflictus
est. discussorum terrores fecimus ignorari. nec extraordinaria quaesivimus, qui
cuncta geri legibus optabamus. sed nec vos sitis in ea parte dissimiles.
praesules imitatores esse dignitatis nostrae iura voluerunt, quibus paene
eandem quam nobis iurisdictionem per provincias contulerunt.
3. Nullum repudiat
sequenda iustitia: omnes clarificat, quos sui participatione sublimat: minorem
se ille solus facit, qui ab ipsa discesserit. cur accipiendi vota sectemur?
nullam gloriam recipit qui dives vocatur: contra omni laude decoratur qui
iustus edicitur. desideremus potius quod nos pretiosiores locupletibus facit.
fasces accipimus, ut graves esse debeamus: tribunalia conscendimus, ut morum
gradibus evehamur.
4. Nil vile, nil
cupidum iudices decet. claras enim suas maculas reddunt, si illi ad quos multi
respiciunt aliqua reprehensione sordescunt. alioquin expedit non videri quam
cunctorum irrisione signari. omnes ergo, qui gremiorum celsa petimus, vitiorum
humilia deseramus. sit in nobis frons libera, ut aliorum possimus emendare
peccata. aequat crimen omne quos inquinat et ideo dissimilis ab accusato debet
esse qui iudicat. haec nos annuo sermone convenit loqui, quia bonarum rerum
nulla satietas est. fateor aviditatem desiderii mei: cupio me vobiscum velle
praedicari.
5. Veniamus nunc ad
consueta: quae ideo debent suscipi grata, quia probantur esse sollemnia.
quapropter, quod feliciter dictum sit, te officiumque tuum cum dei iuvamine
possessorem praecipimus ammonere, ut tributa indictionis tertiae decimae devota
mente persolvat, quatenus trinae illationis moderamine custodito debitam rei
publicae inferat functionem. tempora exactionum statuta serventur, ita tamen,
ut nullus sub immaturae compulsionis iniuria se ingemiscat exactum nec iterum
sub turpi venalitate indutiarum largitas damnosa praebeatur. dilatio enim
tributi maioris fit causa dispendii, quando irrite suspenditur quod nullis protractionibus
evitatur.
6. Expensarum quoque
fidelem notitiam quaternis mensibus comprehensam consuetudine custodita ad
scrinia nostra dirigere maturabis, ut totius erroris detersa caligine publici
ratiocinii possit claritas apparere. nam si aliter facias, te damna respiciunt,
quae per neglectum tuum publicis utilitatibus ingeruntur. et ut facilius possis
deo auxiliante quae sunt statuta perficere, illum atque illum sedis nostrae
milites tibi officioque tuo consuetudinarie praecipimus imminere, quatinus
ordinatio nostra inculpabiliter sortiatur effectum. cave ergo, ne te imparem
praestes nostris ammonitis, quia nimis foedum est ut a quo laudanda reposcimus,
resecanda potius approbemus.
|