1.
Oportet quidem cuncta sub tranquillitate peragi, quemadmodum pote sit bonis
moribus convenire. sed tanta est in re publica de morum varietate diversitas, ut
nemo valeat leges defendere, nisi terror videatur aliqua temperare. aegris non
una causa salutis est: alter cibis reficitur, alter per abstinentiae beneficia
tenuatur: hic lavacra mollia, ille ferrum quaerit ad vulnera: et varium poscit
remedium diversa qualitas passionum. sic qui populis praeesse cognoscitur, non
uno consilio praeditus invenitur. feroces districtione premendi sunt, mansueti
civiliter ammonendi: dolosi caute, simplices sub lenitate tractandi sunt. et
ideo ubique probatur necessaria esse prudentia, quoniam rebus omnibus adhibere
videtur accommoda.
2.
Quapropter devotionem tuam solaciis illius viri clarissimi cancellarii nostri sollemni
more deputamus, ut contra nullum alium erigaris, nisi qui legibus parere
despexerit. ad forum trahe qui iusta non recipit: sub continentia irascere, sub
maturitate distringe. timeri te amplius volumus quam probari, quia maxime illud
vigori tuo reputabitur, si nullius praesumptione peccetur.
3.
Cogitetur prae omnibus pecuniae publicae fidelis exactio. sit tuum commodum
contemptus alienus. coactus faciat, quod sponte complere neglexerit. causis
tantum te delegatis impende. si praecepta sequeris, devia non requiris. caret
culpa, qui imperata perfecerit. in executore illud est pessimum, si iudicis
relinquat arbitrium. non inde iacteris, quod tibi non potest obviari, nec
assumere superbiam velis, quia te multorum humilitas pertimescit. viri fortes
semper in pace modesti sunt et iustitiam nimis diligunt, qui frequenter proelia
tractaverunt.
4.
Quam gratum est, si inter parentes reversus querellarum non reportes
opprobrium, sed ita te cognoscant egisse, quemadmodum diligentes probantur
optare! nos etiam gratanter excipimus cum laude venientem et otio vacare non
sinimus, quem probabiliter egisse sentimus. his etiam et rerum dominus maiora
credit, quos bona conscientia utilitates suas gessisse probaverit. quanta sunt,
quae possunt tollere sapientes! nemo amplius adquirit quam qui se bona
conversatione tractaverit.
|