1. Mensae regalis
apparatus ditissimus non parvus rei publicae probatur ornatus, quia tanta
dominus possidere creditur, quantis novitatibus epulatur. privati est habere
quod locus continet: in principali convivio hoc profecto decet exquiri, quod
visum debeat ammirari. destinet carpam Danuvius, a Rheno veniat anchorago,
exormiston Sicula quibuslibet laboribus offeratur: Bruttiorum mare dulces
mittat acernias: sapori pisces de diversis finibus afferantur. sic decet regem
pascere, ut a legatis gentium credatur paene omnia possidere.
2. Et ideo procuranda
sunt vina, quae singulariter fecunda nutrit Italia, ne qui externa debemus
appetere, videamur propria non quaesisse. comitis itaque patrimonii relatione
declaratum est acinaticium, cui nomen ex acino est, enthecis aulicis fuisse
tenuatum.
3. Et quia cunctae
dignitates invicem sibi debent necessaria ministrare, quae probantur ad rerum
dominos pertinere, ad possessores Veronenses, ubi eius rei cura praecipua est,
vos iubemus accedere, quatenus accepto pretio competenti nullus tardet vendere
quod principali gratiae deberet offerre. digna plane species, de qua se iactet
Italia. nam licet ingeniosa Graecia multifaria se diligentiae subtilitate
commendet et vina sua aut odoribus condiat aut marinis permixtionibus
insaporet, sub tanta tamen exquisitione reperitur simile nil habere.
4. Hoc est enim merum
et colore regium et sapore praecipuum, ut blattam aut ipsius putes fontibus
tingi aut liquores eius a purpura credantur expressi. dulcedo illic ineffabili
suavitate sentitur: stipsis nescio qua firmitate roboratur: tactus eius
densitate pinguescit, ut dicas esse aut carneum liquorem aut edibilem potionem.
libet referre quam singularis eius videatur esse collectio. autumno lecta de
vineis in pergulis domesticis uva resupina suspenditur, servatur in vasis suis,
thecis naturalibus custoditur. rugescit, non liquescit ex senio: tunc fatuos
humores exsudans magna suavitate dulcescit.
5. Trahitur ad mensem
Decembrem, donec fluxum eius hiemis tempus aperiat, miroque modo incipit esse
novum, quando cellis omnibus reperitur antiquum. hiemale mustum, uvarum
frigidus sanguis, in rigore vindemia, cruentus liquor, purpura potabilis,
violeum nectar defervet primum in origine sua et cum potuerit adulescere,
perpetuam incipit habere novitatem. non calcibus iniuriose tunditur nec aliqua
sordium ammixtione fuscatur, sed, quemadmodum decet, nobilitas tanta
provocatur. defluit, dum aqua durescit: fecunda est, cum omnis agrorum fructus
abscedit. distillat gemmis comparem liquorem: iucundum nescio quid illacrimat
et praeter quod eius delectat dulcedo, in aspectu singularis eius est
pulchritudo.
6. Hoc quantocius
perquisitum et competentibus pretiis adgregatum chartariis qui in rem directi
sunt tradite deferendum nec illud neglegendum putetis, quod lacteo poculo
relucescit, quando plus est mirabile quod potueritis difficilius invenire.
albedo ibi decora est et serena puritas, ut illud de rosis, hoc credatur natum
esse de liliis. colore quidem extraneum, sed sapore germanum est: aspectus
dispar et similis in utroque suavitas. nam quod acute sapit, quod cito reficit,
commune illis intellegitur, sed magna est distantia quae videtur. istud
intueris rubore laetum, illud conspicis candore festivum. et ideo procuratio
eorum debet esse celerrima, quando ambobus inesse cognoscitur quod pariter
expetatur.
|