1. Generaliter quidem
amplissimum cognitorem decet beneficia dilatare, quoniam qui omnibus praeesse
cognoscitur, cunctis impendere profutura censetur. sed gratificante natura
illis amplius debemus, qui nobis aliqua proximitate iunguntur, dum quoddam
genus recti videatur esse propositi ab aequalitate discedi.
2. Nam modestiam
collegis impendimus, reverentiam patribus exhibemus, civibus debemus gratiam
communem, sed affectum filiis singularem: et tanta necessitudinum vis est, ut
nullus se contemptum esse diiudicet, si sibi aliena pignora praelata esse
cognoscit. et ideo non est aliquid iniustum de patria plus esse sollicitum eo
praesertim tempore, cum eius videamur periculis subvenire. plus enim eos
diligere credimur, quos eripere festinamus.
3. Veniens itaque
numerosus exercitus, qui ad defensionem rei publicae noscitur destinatus,
Lucaniae Bruttiorumque dicitur culta vastasse et abundantiam regionum studio
tenuasse rapinarum. sed quoniam et illis dare et istis sumere pro temporis
qualitate necesse est, pretia quae antiquus ordo constituit ex iussione rerum
domini cognoscite temperata, ut multo artius quam vendere solebatis in assem
publicum praebita debeant imputari, quatenus nec possessor dispendia nec
exercitus laborans sustinere possit inopiam.
4. Nolite igitur esse
solliciti. evasistis exigentium manus, tributa vobis praesens adimit apparatus.
sed quo facilius instrueretur vestra notitia, imputationum summas infra
scriptis brevibus credidimus exprimendas, ut nemo vobis vendat beneficium quod
publica noscitis largitate collatum. continete ergo possessorum intemperantes
motus. ament quieta, quos nullus ad incerta praecipitat. dum belligerat
Gothorum exercitus, sit in pace Romanus. felicium votum est quod iubetur, ne
rustici, agreste hominum genus, dum laborandi taedia fugiunt, illicitis ausibus
efferentur et contra vos incipiant erigi, quos vix poteratis in pace moderari.
5. Quapropter ex regia
iussione singulos conductores massarum et possessores validos ammonete, ut
nullam contrahant in concertatione barbariem, ne non tantum festinent bellis
prodesse, quantum quieta confundere. arripiant ferrum, sed unde agros excolant:
sumant cuspides boum stimulos, non furoris. defensorum maxima laus est, si, cum
illi videantur praedictas regiones protegere, isti non desinant patrioticas possessiones
excolere.
6. Sit iudicibus vigor
ex legibus: subsellia non desinant iura malis moribus intonare: timeat latro
iudicium quod semper expavit: adulter gremium iudicis intremiscat: falsarius
vocem praeconis exhorreat: fur fora non rideat, quia tunc libertas gaudet, si
talia non laetentur. sic enim prosperrime geri non sentiebitis bellum, si vobis
sit communiter de civilitate consilium. nullus opprimat indigentem: invadite
pervasores, insequimini persequentes. est vobis competens pugna civilis. omnia
pacata vos redditis, si duces scelerum comprimatis. in annonis vero reputandis
esto sollicitus, ne aliquem cuiusquam possit fraudare versutia.
7. Rectoribus autem
exercitus a rerum dominis sub mea praesentia cognoscite delegatum, ut, dum a
vobis necessario fuerint commoniti, gravatis per iniuriam debeat subveniri.
custodiant nihilominus disciplinam, unde robustius armatur semper exercitus.
additum est etiam beneficii genus, ut a praesenti devotione praeceptis regiis
nec divina domus videatur excepta, sed totum communiter sustineatur, quod pro
generalitate censetur.
8. Nunc ergo cum
fratribus vestris studiose consurgite et sub omni cautela necessaria providete,
ut prosit re vera nobilissimae patriae talia volumina praetulisse. quieta enim
regere et ex usu administrare provincias homines vel mediocris intellegentiae
possunt: sed hoc opus, hic labor est illud magis regere, quod se relictum non
potest continere. cessat enim nautarum in tranquillitate peritia nec nomen
praestat artifici, nisi fuerit vis magna periculi.
9. Habetis ergo tempus,
ubi et famam sapientum possitis adquirere et in omni parte vos laudabiliter
iuvante domino custodire. meos autem ultra ceteros minime commendo, quia
omnibus hoc cupimus accidere, quod nostris desideramus laribus evenire. mihi
enim propria cura dilapsa est, postquam generalem coepi cogitare custodiam.
opto meis bene, sed quod possit esse commune, quia magnae iniustitiae genus est
aliud sibi iudicem velle quam potest generalitas sustinere.
|