1. Quamvis abunde
sufficiant quae rerum domini ingenita pietate praeceperunt, interminationes
tamen importunis et fatuis adhibita districtione geminamus, ut qui nequeunt
erubescere, saltem se contineant per timorem. quis enim de sua praesumptione
gratuletur, quando famam perditurus est qui interdicta temptaverit? retundatur
ambitio caeca cupientum: proterva refrenetur audacia: qui lucrum de malo
quaerit, poena proposita terreatur: qui honorem per nefanda desiderat, amissa
potius opinione turbetur.
2. Additur etiam quod
nostris temporibus sceleratae pecuniae non valebunt nec culpam suam redimit,
qui se reum esse cognoscit. iniquis fraudibus non patebit occasio: persequimur,
non vendimus excedentes. ubi iam, male capientes, spem habebitis, quando vobis
et rerum domini et vestri iudices comminantur? vos tamen, quos ad publicas
amministrationes pervenire nostra fecit electio, de actionum honestate
confidite, quia vos nulla venalitas excludit, si probitas continuerit actionis.
3. Publicis
utilitatibus servite fixi, quando vos nulla privata damna concutient. reddite
hanc vicissitudinem iudicio meo, ut qui vos nullo proprio suffragio gravari
feci, studeatis in vobis mea facta laudari. praefixum itaque tempus a rerum
dominis noveritis esse servandum, ita tamen, ut ea, quae vobis pro publica
utilitate decreta sunt, providere ac solvere debeatis.
|