1. Sub clementia boni
principis nihil constat licere fortuitis, quando sinistros casus corrigunt, qui
praestare prosperrime censuerunt. nam quemadmodum ferret nudus saevam barbariem
et districtum principem, quando spoliatus iure negat quod affluens inferre
didicerat? atque ideo illi vel illi Sueborum incursione vastatis fiscum quintae
decimae indictionis serenitas regalis indulsit, sicut te poterit instruere
relecta praeceptio.
2. Unde oboedientiam
commendantes a supradictis possessoribus de praediis, quae tamen cognoveris
esse vastata, praesentis indictionis tributa non exigas: reliqua vero sollemni
compulsione procura, ut constitutis temporibus arcario nostro residuam compleas
quantitatem. cave ergo, ne gravior fias hostibus, si adhuc nudare velis exutos:
chlamydes non pavescant, qui arma timuerunt: rapinas non sentiant post
praedones. validas contra te apochas invenerunt: invictas securitates illis
dedit calamitas sua: violentus abstulit quod quaerebas. cui nihil videtur
relictum, a tributis constat esse liberatum.
|