1. Novum genus videtur
esse compendii postulantes adquirere et praestantes nulla damna sentire. nam
sic accipitur ab uno, ut perire non possit ab altero: donatur sine dispendio:
ceditur sine imminutione et nomen habet munificentiae quod iura domini nescit
exire.
2. Quapropter ille
casarum suarum fiscum in illa provincia constitutarum, quas brevis subter
conscriptus eloquitur, exactorum suggerit enormitate vexari, desiderans sine
aliqua imminutione publicae utilitatis inferre se debere nostris arcariis
debitam functionem. quod nos, qui nullorum damnis studere cognoscimur, dummodo
fisco competentia rationabili satisfactione solvantur, libenter annuimus, quia
hoc est bona desideria suspendere quod illicita perpetrare.
3. Qua de re
spectabilitas tua commonitis curialibus vel compulsoribus nec non et his,
quorum interesse cognoscit, ab illa indictione praedictis casis exactionem
facies sub hac condicione removeri, ut, si intra illas kalendas summa quae
competit non fuerit arcario persoluta, intra provinciam sollemnis exactio
peragatur, minus ne, si fidem suae promissionis arcariorum apochis probaverit
esse completam, ab omni inquietudine compulsorum designata praedia liberentur,
quia illa magis debent eligi, quae sine suspicione damni libenti animo
probantur offerri. grata enim nobis est sine instantia compulsoris exactio et
hoc devotum facere, quod vix poterat coactus implere. atque utinam possessor
ultroneus et nobis necessitatem morarum tolleret et sibi damna competentibus
illationibus abrogaret! ipse enim imminentem necessarium facit, qui sollemnia
praebere distulerit.
|