1.
Pietate plenum est peregrinam gentem publicis beneficiis obligare et non tantum
consanguineos ad substantiae lucra permittere quantum ipsos quoque advenas
invitare: hereditas quae est sine proximis, absque parentela successio solaque
fides generis est patrios sonare sermones. Afer enim sic expetit beneficia, ut
sibi olim doceat fuisse concessa: donum sine accipientis nomine, praeter
personam largitas, quia primum collatum est genti, ut postea petentium
vocabulum potuisset affigi.
2.
Hinc est quod iure quodam postulant hereditates alienas et illis tantum videtur
competere, quod Romanus non potest in causis similibus optinere. beneficium
tale non habuerunt in patria sua, sed hic omnes sub hac condicione parentes
sunt: universa natio, quantum ad successionis beneficium, una familia est.
3.
Quocirca experientia tua preces illius diligenti examinatione discutiat et si
re vera ille, quem suggerit de hac luce transisse, filios non reliquit nec ab
alio constat rationabiliter possideri, introductionem memoratae rei officium
vestrum celebrato ex more, quatinus antiqua pietas regnantum praesentium
reparet beneficia dominorum et possit pro illis supplicare, sub quibus se magis
intellegit votiva meruisse. resumat facultatem, quam se suspiraverat amisisse.
peregrinum se ultra dicere non potuit, qui optata rura conquirit. habeat
possessorum similem dignitatem et iam tributa reparatus inferat, qui opem ab
alienis manibus expetebat.
4.
Gaudeat se ad hoc perductum, ut daret quod utique nisi habenti non probatur
emergere, ceteris dominis in hac tantum sorte deterior, quoniam alienare nequit
quod possidere praevaluit. sed et hoc quoque magna credimus aequitate repertum,
ut qui loco succedit pignoris, substantiam suam affectu patris iure servet
extraneis. miseratione pastus nunc pascat et alios: felix illi contigit et
praedicanda captivitas Romana civitate perfrui et Afrorum privilegiis potuisse
misceri.
|