1.
Rationum publicarum reliquiae infaustae sunt aegritudini comparandae, quae
gravant, debilitant, nisi sub celeritate discedant. reatus quidam est esse sub
debito nec liber potest veraciter dici, qui probatur obnoxius reperiri. prudens
se ipse compellit: minus cautus est, qui urgetur ab altero. nam quid egit
totius anni suscepta compulsio? summa futurae indictionis et quantitas
exigatur.
2.
Parcendo non parcitis: exonerando praegravatis et dum venales moras quaeritis,
tributi onera duplicatis. relinquite tandem crudelem misericordiam, beneficia
tota detestatione fellita. gravius percutit qui blandiendo grassatur et sub
indulgentia laedit, qui consuetis temporibus exigere tributa distulerit. et
ideo desinite aliquando possessorum damna mercari, quia totum constricti per
incommoda redditis quod iniquis dilationibus abstulistis. post ista enim non
vos credatis verbis iterum commoneri, sed inremissibili exactione compelli.
3.
Quapropter si ad illum diem arcario nostro, quae de provinciis sollemniter
postulantur, dispunctis rationibus non aut per te intuleris aut destinaveris
quantitatem, degeniatus in provincia velociter reddis quae te male distulisse
cognoscis, quia nimis iniquum est, ut assis publicus sub tua neglegentia iaceat
et arcarius mutuatam pecuniam publicis utilitatibus incessanter expendat.
|