1. Probatae debet esse
conscientiae, qui principalia beneficia praeponitur erogare, ne aliqua
cupiditatis sorde desiccetur quod a tanta liberalitate profunditur. mutant enim
quaslibet largitates rapientium manus et sicut fontis puritas per limosa
corrumpitur, sic affluentia boni regis avaris distributoribus immutatur. aurum
ipsum cum solvitur in liquorem, nisi mundissimo caliculo suscipiatur,
inficitur, quando puritatem sui illa sola custodiunt, quae nulla sordium
ammixtione fuscantur. quam gratum per niveos calculos rivulos videre currentes
et ipsam quodammodo naturae liberam ridere puritatem, quando nullis maculis
iniuriata turpatur! sic dona rerum domini nulla debent pollutione fuscari, sed
sicut ab ipso exeunt copiosa, ita debent ad Romanos pervenire purissima.
2. Nam licet omnis
fraus gravis esse videatur, illa tamen importabilis redditur, quae in Romulea
plebe grassatur: turba quae vivit quieta: populus qui nescitur, nisi cum laetus
est: clamor sine seditione: strepitus furoris nescius, quibus sola contentio
est paupertatem fugere et divitias non amare. nesciunt enim esse lucripetes nec
aliqua se negotiationis calliditate discruciant: vivunt fortuna mediocrium et
conscientia divitum. nonne piaculum est talibus rapere, qui nesciunt aliena
fraudare?
3. Quapropter opsonia
Romano populo distribuenda ab illa indictione propitia tibi divinitate
concedimus, ut sine aliqua imminutione percipere possit quod regia largitate
promeruit. cave ne quod illi meruerunt, alter accipiat et tu a gratia nostra
peregrinus reddaris, si a civico amore discesseris. non fiat Latialis pretio,
qui civitatis illius non habet iura nascendo. honorandum semper est quod nomen
gentibus dedit, quando potior in humanis rebus redditur, de cuius aliquid
claritate praestatur. munera ista Quiritium sunt. non subripiat locum liberi
fortuna servilis. in maiestatem populi Romani peccat, qui sanguinis illius
puritatem famulorum societate commaculat.
|