1. Cum apud dominum
rerum sollemni munere pranderemus et diversae provinciae de suis deliciis
laudarentur, ad vina Bruttiorum et Silani casei suavitatem currente, ut
assolet, sermone perventum est: quod herbarum beneficio tanta ibi naturae
iucunditate conficitur, ut non credas deesse mellis gustum, quem nulla
conspicis qualitate permixtum. manat illic leviter provocatum lac uberibus
fistulosis et quasi in alios ventres naturae ubertate collectum non guttis
impluit, sed quibusdam repentinis torrentibus influescit. redolet suavis et
varius odor herbarum: naribus agnoscitur pecudum pastus, qui fragrans virtute
diversa thuris sentitur inspirare similia.
2. Huic tanta pinguedo
sociatur, ut arbitreris simul decurrere Palladium liquorem, nisi quod ab illa
prasina viriditate niveo candore discernitur. tunc cadis late patentibus copia
illa mirabilis laeto nimium pastore suscepta cum ammixtione coaguli in callosam
coeperit teneritudinem condurari, ad pulcherrimum orbem forma perducitur, quae
subterraneis horreis aliquantulum congregata diuturnam casei facit esse
substantiam. hoc quantocius superimpositum navigiis destinabis, ut desideriis
regalibus parvo munere satisfecisse videamur.
3. Vinum quoque, quod
laudare cupiens Palmatianum nominavit antiquitas, nos stipsim, asperum, sed
gratum suavitate perquire. nam licet inter vina Bruttia videatur extremum,
factum tamen est paene generali opinione praecipuum. ibi enim reperitur et
Gazeto par et Sabino simile et magnis odoribus singulare.
4. Sed quia illud famam
sibi nobilissimam vindicavit, hoc et in suo genere nimis elegans perquiratur,
ne prudentia maiorum aliquid appellasse videatur inproprium. est enim suavi
pinguedine molliter crassum, vivacitate firmissimum, nare violentum, candore
quoque perspicuum, quod ita redolet ore ructatum, ut merito illi a palma nomen
videatur impositum.
5. Viscera defecta
constringit, vulnera madida desiccat, lassum reficit pectus et quod vix
praevalet implere potus arte compositus, hic naturaliter praestat infectus. sed
provide ut supra dictas species exactas debeas destinare, quia falli non
possumus, qui hoc patriotica veritate retinemus: ad praesens enim de cellariis
nostris quae desiderabantur optulimus. tu autem tuo periculo dissimilia facis,
quorum iam indicia teneri posse cognoscis.
|