1.
Nisu contineri debet omnium largitas impensa dominorum, quando necesse est
universis proficere, quod illos impulsu divinitatis probatum fuerit effecisse.
pietas siquidem principum totum custodit imperium et dum illis vicissitudo
digna redditur, incolumia rei publicae membra servantur. dudum siquidem
imperialia constituta per Bruttios atque Lucaniam sacrosanctas ecclesias aliqua
munerum devotione iuverunt. sed ut est sacrilegis mentibus familiare et in ipsa
quoque divina reverentia peccare, nonnullam exinde partem numerariorum nomine
canonicarii subtrahebant, facientes laicum commodum substantiam clericorum.
2.
Quod sedis nostrae numerarii execratione detestabili respuentes numquam sibi
illatum fuisse suggerunt, quod de tali scelere manus impiae fraudaverunt. quid
adhuc, minime humana audacia, temptabis, si et ibi furta porrigis, ubi te
minime latere posse cognoscis? ut inludas oculis fortasse mortalibus, quamvis
iniqua, tamen aliqua videtur esse praesumptio: quanta vero caecitate damnatus
est, qui se aestimat perpetrare quod divinitas non possit advertere!
3.
Sed ne ulterius similis grassetur forte praesumptio aut divinam patientiam
frequens provocare possit excessus, edictali programmate definimus, ut qui in
hac fuerit ulterius fraude versatus, et militia careat et compendium propriae
facultatis amittat. graviore siquidem poena plectendus est, qui usque ad
iniuriam divinam suam nihilominus tetendit audaciam. habeant pauperes dona
regnantum: possideant aliquid quibus nulla facultas est.
4.
Cur aliena substantia in regali posita largitate pervaditur? possessio eius
principis munus est. quemadmodum praesumat subiectus contingere quod deo
respicit humilitatem dominantis offerre? additur quod talibus non dare tulisse
est, et merito: quando qui potest esurientibus subvenire, si non pascit,
extinguit. pudeat illis tollere, quibus iubemur offerre. ultra omnes
crudelitates est divitem velle fieri de exiguitate mendici. amentur honesta
lucra, horreantur damnosa compendia: nullus audeat inde tollere quod possit
collecta dispergere. addendo perdit, qui retinendo collegerit et paupertatem
potius ad se trahit, si egentium pecunias non repellit.
|