1. Scyllaceum prima
urbium Bruttiorum, quam Troiae destructor Ulixes legitur condidisse,
inrationabiliter dicitur praesumentium nimietate vexari, quod nobis
praesidentibus non oportuisset assumi: quia laesiones eius cogimur plus dolere,
dum patriotica nos probatur affectione contingere. civitas supra sinum
Hadriaticum constituta in modum botryonis pendet in collibus, non quod
difficili ascensione turgescat, sed ut voluptuose campos virentes et caerula
maris terga respiciat.
2. Haec nascentem solem
ab ipsis cunabulis intuetur, ubi ventura dies non praemittit auroram, sed mox
ut oriri coeperit, lampadem suam vibrans fulgor ostendit. gaudentem respicit
Phoebum: propria illic luminis claritate resplendet, ut ipsa magis solis
putetur esse patria Rhodi opinione superata. fruitur luce perspicua: aeris
quoque temperatione donata apricas hiemes, refrigeratas sentit aestates et sine
aliquo maerore transigitur, ubi infesta tempora non timentur. hinc et homo
sensu liberior est, quia temperies cuncta moderatur.
3. Patria siquidem
fervens leves efficit et acutos, frigida tardos et subdolos: sola temperata
est, quae mores hominum sua qualitate componit. hinc est quod antiqui Athenas
sedem sapientium esse dixerunt, quae aeris puritate peruncta lucidissimos
sensus ad contemplativam partem felici largitate praeparavit. numquid enim tale
est corpori aquas caenosas sorbere, quale perspicuitatem dulcissimi fontis
haurire? sic animae vigor oneratur, dum spiritu graviore comprimitur.
subiacemus enim necessario talibus rebus, quando nubilo tristes efficimur et
iterum naturaliter ad serena gaudemus, quia caelestis animae substantia ad
infecta *** et purissima quaeque laetatur.
4. Fruitur marinis
quoque copiosa deliciis, dum possidet vicina quae nos fecimus claustra
Neptunia: ad pedem siquidem Moscii montis saxorum visceribus excavatis fluenta
Nerei gurgitis decenter immisimus, ubi agmen piscium sub libera captivitate
ludentium et delectatione reficit animos et ammiratione mulcet optutus. currunt
avidi ad manus hominum et antequam cibi fiant, escas expetunt. pascit homo
delicias suas et dum habet in potestate quod capiat, frequenter evenit, ut
repletus omnia derelinquat.
5. Spectaculum quoque
pulchre laborantium non adimitur in civitate sedentibus. cernuntur affatim
copiosae vindemiae, arearum pinguis tritura conspicitur, olivarum quoque
virentium vultus aperitur. non eget aliquis agrorum amoenitate, cui datum est
de urbe cuncta conspicere. hoc quia modo non habet muros, civitatem credis ruralem,
villam iudicare possis urbanam et inter utrumque posita, copiosa noscitur laude
ditata.
6. Hanc dum frequenter
invisere desiderant commeantes, dum taedia laboris refugere cupiunt, amoenitate
civitatis in paraveredorum et annonarum praebitione proprii cives fatigantur
expensis. quapropter ne laedat urbem amoenitas sua aut res praeconii fiat causa
dispendii, paraveredorum et annonarum praebitionem secundum evectiones
concessas in assem publicum constituimus imputari.
7. Pulveratica quoque
iudicis funditus amputantes trium tantum etiam dierum praesulibus annonas
praeberi secundum vetera constituta decernimus, suis expensis facta tarditate
vecturis. leges enim administrantes remedio, non oneri esse voluerunt. qua de
re aequitatis intuitu civitas nostra *** relevare iudiciarium est, quod tibi
referimus, non remissum. vive iuvante deo iustitia saeculi et securitatis
gaudio singulari. alii dicant insulas, ego habitationes tuas appellem potius
Fortunatas.
|