1.
Tempus ammonet humanis rebus indesinenter accommodum, dum res nobis etiam
asperas captata semper opportunitate conciliat, ut illationum fiscalium curam
annua festivitate reparemus, quando rei publicae ordo tali consistere cernitur
instituto. et merito votivum, quod pro cunctorum utilitate praestatur.
diligenda sunt ista, unde res publica videtur esse firmissima, quae dum
redeunte censu reficitur, status sui firmissimo robore continetur.
2.
Quapropter magna est quolibet tempore monstrata devotio, sed tunc acceptior
redditur, quando necessaria plus habetur. praebeant igitur possessores
stipendia suae gratiae profutura. debitum siquidem quod non potest evitari,
prona debet mente semper offerri, ut fiat beneficium, quod sine compulsione
constat illatum.
3.
Atque ideo, quod feliciter dictum sit, per indictionem primam in dioecesi tua
possessorem te praecipimus ammonere, ut trina illatione servata assem
tributarium devotus exsolvat, quatinus nec aliquis se sub immatura compulsione
ingemiscat exactum nec iterum remissione protelata quisquam se dicat esse
praeteritum. nullus quantitatem iustae ponderationis excedat sitque libra
iustissima: modus non erit rapiendi, si pondera fas sit excedi.
4.
Expensarum quoque fidelem notitiam per quaternos menses ad scrinia nostra
sollemniter destinabis, ut totius erroris obscuritate detersa rationibus
publicis veritas elucescat. sed quo facilius possis iuvante deo quae sunt
statuta complere, illum atque illum sedis nostrae milites tibi officioque tuo
periculorum suorum memores praecipimus imminere, quatinus quod agnoscis iussum,
inculpabiliter sortiatur effectum. cave ergo ne te aut improbae redemptionis
aut torpentis desidiae culpa respiciat et quod expedire neglexeris, tuis
inferat damna fortunis.
|