1. Munitio civitatum
spes est certa cunctorum, quando in pace ab exteris gentibus discitur, quod
veraciter in certamine timeatur. plena est enim diversis generibus hominum
habitatio urbium singularum. quis novit cum qua gente confligat? ideoque omnes
debent agnoscere quod futuris hostibus gratum non sit audire. quapropter ex
nostra iussione possessores ammonere curabis, ut iuxta montem Caprarium et loca
circumiecta muris fovearum ingentia ora pandantur talisque ibi pateat hiatus,
ut nullus ibi relinquatur introitus. cur, nefandi homines, perscrutamini
accessus inlicitos, quibus portarum permittitur licenter ingressus? nescio quid
videmini tegere, qui palam non desideratis intrare.
2. Conscientia recta
vias publicas tenet, obviorum collocutione gratulatur et cum diversos gratanter
inquirit, laboris taedio non gravatur. amicum est autem crimini velle nesciri
et qui vias suas occulit, conscientiam prodit. proinde in usus generales
itinera prisca revocentur, ne, dum compendium laboris quaerunt, vitae dispendia
patiantur. ille enim iure habendus est hostis, qui munimina nititur violare
civitatis.
|