1. Regius apparatus
sicut neglegentibus affert periculum, sic strenue laborantibus praestat ornatum,
quia praemium est vitae domino vidente servire, cui nec culpa celari nec bonum
possit abscondi. quam gratum est sine offensione aliqua iter agere destinatum,
videre indicia diligentiae, dubia sine timore transire, gressu facili montuosa
conscendere, in pontibus cum trabium mobilitate non tremere viamque sic
conficere, ut omnia probentur animo convenisse! militiam vestram transcenditis,
si rerum domino placere possitis. nam cui nos parere contendimus, magnus
provectus est si mereamini ad eius placidos venire conspectus.
2. Quocirca iter
Flaminiae rivis sulcantibus exaratum, hiantes ripas latissima pontium
interiectione coniungite, oppressas margines platearum asperrimis silvis
enudate. paraveredorum adscriptus numerus procuretur cum electa qualitate
membrorum: annonarum designatarum copia sine aliquo possessorum dispendio
congregetur, quia sic omnia grata redditis, si in nulla parte peccetis. res una
subtracta cuncta deformat et totum deesse creditur, ubi vel minima querela
asperitas commovetur.
3. Species praeterea,
quae mensis regiis apparantur, exactas tota sedulitate perquirite. nam quid
proderit exercitui satisfacere, si vos contigerit in ipsa dominorum pastione
peccare? pareant provinciales ammoniti: civitates singulae declarata brevibus
subministrent. nam quotiens laeto principi occurritur, efficaciter beneficia
postulantur. cogitate etiam, quod praesens facta vestra diiudico: aut gratias
vobis domini gaudens reddo aut commotionem principis iratus attribuo. agite
ergo, ne mihi imputetur vester excessus, quia cunctis de vobis satisfacio, quos
culpis vestris offendero. persolvat mihi potius gratiam universus exercitus.
magna vobis erit gloria et me securum reddere et tantorum bona iudicia
meruisse.
|