1. Retinetis mecum,
fidelissimi viri, sanctum Agapitum urbis Romae papam, cum ad Orientis principem
legationis gratia mitteretur iussione regia, datis pignoribus a vobis tot
libras auri facto pittacio sollemniter accepisse, ut cui providus dominator
iussit, ad subitum eius etiam urgeret egressum. primum quidem benigne
praestitit qui in necessitate mutuas pecunias dedit: sed quanto gloriosius
fecit etiam illud largiri, quod cum gratiarum actione potuisset offerri!
2. Victa est sine damno
necessitas: manus papae dabat quod eius substantia non habebat et iter illud
est indemne redditum, quod donis constat expletum. quale, rogo, videbatur
antistitem petentibus profundere et ecclesiam nulla detrimenta sentire?
distributor fuit potius quam donator, quia necesse est illi applicari, de cuius
facultatibus videbatur expendi. quid non agat apud pium principem talis
legatio, quam destinatam singulari constat exemplo?
3. Quapropter nostra
praeceptione commoniti et regia iussione securi sanctorum vasa cum obligatione
chirographi actoribus sancti Petri apostoli sine aliqua dilatione refundite, ut
lucrose reddita celeriter impetrare videantur optata: referantur manibus
levitarum ministeria toto orbe narranda: donetur quod proprium fuit, quando
iuste per largitatem recipit quod sacerdos legibus obligavit.
4. Superatum est
exemplum quod in historia nostra magna intentione retulimus. nam cum rex
Alaricus urbis Romae depraedatione satiatus apostoli Petri vasa suis
deferentibus excepisset, mox ut rei causam habita interrogatione cognovit,
sacris liminibus deportari diripientium manibus imperavit, ut cupiditas, quae
depraedationis ambitu admiserat scelus, devotione largissima deleret excessum.
sed quid mirum, si reverenda sanctorum diripere noluit, qui tanta se urbis
vastatione ditavit?
5. Rex autem noster
religioso proposito reddidit vasa, quae iure pignoris propria videbantur
effecta. et ideo talibus factis frequens praestetur oratio, quando laeta
concedi posse credimus, cum retributionem bonis actibus postulamus.
|