1. Scribarum officium
securitas solet esse cunctorum, quando ius omnium eius sollicitudine
custoditur. alios enim depopulantur incendia: alios nudat furtiva subreptio:
nonnullis neglegentia perit quod diligens auctor adquirit: sed de fide publica
robustissime reparatur quicquid a privatis amittitur.
2. Diligentior est in
alienis quam potest esse cura de propriis: non admonitus facit quod vix rogatus
impleret et requisitus non potest negare quod is cuius interest se fatetur
amisisse. armarium ipsius fortuna cunctorum est et merito refugium omnium
dicitur, ubi universorum securitas invenitur. ad paterna transit officia, si
incorrupte sit veritas custodita. nam sicut diligens genitor servat quod
otiosus successor inveniat, sic arbiter partium nullum patitur propria
utilitate fraudari.
3. Et ideo tantae rei
iugiter praecipimus esse custodem, ut qui hactenus de integritate placuisti,
nulla debeas varietate fuscari. vide quid tibi committitur antiqua fides et
cotidiana diligentia. dirimis iurgantium litem: apud cunctos praesules de tua
cura litigatur et tu potius iudicas, qui causarum vincla dissolvis. hoc
honorabile decus, indisputabile testimonium: vox antiqua chartarum cum de tuis
adytis incorrupta processerit, cognitores reverenter excipiunt: litigantes
quamvis improbi coacti tamen oboediunt. et cum fas sit promulgatam sententiam
suspendi, tibi non licet obviari.
4. Quocirca non habeas
venale propositum. tinea documentorum est oblatio maligna redimentis, dum
quaerunt consumere quod se cognoverint impedire. pascat te editio decora
veritatis: facultas tua habeatur integritas. da petentibus quae olim facta
sunt. translator esto, non conditor antiquorum gestorum. exemplar velut anulum
ceris imprime, ut sicut vultus expressa non possunt signa refugere, ita manus
tua ab authentico nequeat discrepare.
5. Quod si te aliquis
iniqua subreptione traduxerit, quemadmodum in alia causa tibi adquiescat credi
quem scit potuisse corrumpi? inpugnat te fraude sua et facile convincit, quem
in una parte deceperit. ama iustitiam, de qua nemo queritur, ut etiam iratus
testimonium salubre possit dicere, qui te in cassum voluit deviare. publicum
est omne quod feceris, dum aut laudatus gratiam aut accusatus invenire possis
offensam.
|