1.
Expensae publicae diversa temporum varietate titubantes hac ratione se poterunt
continere, si proventum locorum sequatur salubritas iussionum. illic enim
facilis est procuratio, ubi fuerit fructus uberior. nam si indicatur quod
sterilitas ieiuna denegavit, tunc et provincia laeditur et effectus optabilis
non habetur. commeantium igitur attestatione didicimus Histriam provinciam a
tribus egregiis fructibus sub laude nominatam, divino munere gravidam vini,
olei vel tritici, praesenti anno fecunditate gratulari. et ideo memoratae
species in tot solidos datae pro tributaria functione vobis de praesenti prima
indictione reputentur: reliqua vero propter sollemnes expensas relinquimus
devotae provinciae.
2.
Sed quoniam nobis in maiore summa sunt quaerenda quae diximus, tot solidos
etiam de arca nostra transmisimus, ut res necessariae sine vestro dispendio
uberrime debeant congregari. frequenter enim, dum extraneis urgemini vendere,
soletis damna sentire, eo praesertim tempore, cum vobis peregrinus emptor
ereptus est et rarum est aurum capere, quando mercatores cognoscitis non
adesse. quanto vero melius est parere dominis quam praestare longinquis et
debita fructibus solvere quam ementum fastidia sustinere!
3.
Prodimus etiam amore iustitiae quod nobis suggerere poteratis, quia in pretio
laedere non debemus, unde naulorum praebitionibus non gravamur. est enim
proxima nobis regio supra sinum maris Ionii constituta, olivis referta,
segetibus ornata, vite copiosa, ubi quasi tribus uberibus egregia ubertate
largatis omnis fructus optabili fecunditate profluxit. quae non immerito
dicitur Ravennae Campania, urbis regiae cella penaria, voluptuosa nimis et
deliciosa digressio. fruitur in septentrione progressa caeli admiranda
temperie.
4.
Habet et quasdam, non absurde dixerim, Baias suas, ubi undosum mare terrenas
concavitates ingrediens in faciem decoram stagni aequalitate deponitur. haec
loca et garismatia plura nutriunt et piscium ubertate gloriantur. Avernus ibi
non unus est. numerosae conspiciuntur piscinae Neptuniae, quibus etiam cessante
industria passim ostrea nascuntur iniussa. sic nec studium in nutriendis nec
dubietas in capiendis probatur esse deliciis.
5.
Praetoria longe lateque lucentia in margaritarum speciem putes esse disposita,
ut hinc appareat, qualia fuerint illius provinciae maiorum iudicia, quam tantis
fabricis constat ornatam. additur etiam illi litori ordo pulcherrimus
insularum, qui amabili utilitate dispositus et a periculis vindicat naves, et
ditat magna ubertate cultores. reficit plane comitatenses excubias, Italiae
ornat imperium, primates deliciis, mediocres victualium pascit expensis et quod
illic nascitur, paene totum in urbe regia possidetur. praestet nunc copias suas
sponte magis devota provincia: amplius pareat, dum speratur, quando gratissime
faciebat, dum minime quaereretur.
6.
Sed ne aliqua iussionibus nostris dubietas nasceretur, Laurentium virum
experientissimum et magnis nobis in re publica laboribus comprobatum cum
praesenti auctoritate direximus, ut secundum breves subter annexos incunctanter
expediat quod sibi pro expensis publicis iniunctum esse cognoscit. nunc
procurate quae iussa sunt. vos enim facitis devotum militem, cum libenter
suscipitis iussionem.
7.
Pretia vero vobis moderata sequenti occasione declaramus, cum nobis praesentium
gerulus nativitatis modum missa relatione suggesserit. taxari enim aliquid non
potest iuste, nisi copia rei evidenter potuerit indagari. inaequalis est quippe
arbiter, qui sententiam mittit in cassum, et male sibi probatur conscius, qui est
indeliberata dicturus.
|