1. Deliberatio iudicis
probatos viros debet publicis actionibus adhibere, ut facile possit impleri
quod sub sterilitate temporis videtur inquiri. in abundantia rerum quaelibet se
potest expedire persona: electis opus est militibus, cum fuerit necessitatis
impulsus. atque ideo experientiam tuam frequentibus nobisque tali devotione
gratissimam ad Histriam provinciam iubemus excurrere, ut in tot solidos vini,
olei vel tritici species de tributario solido debeas procurare, in aliis vero
tot solidis, quos a nostro arcario percepisti, tam a negotiatoribus quam a
possessoribus emere maturabis, sicut te a numerariis instruxit porrecta
notitia.
2. Quapropter erige
nunc animos ad parendum, qui tantis excubiis indiscreta sorte placuisti.
ammoneat te prioris conversationis exemplum, quia nimis grave est emeritum
delinquere, quem tironem nullatenus constat errasse. qualis autem supra
dictarum specierum ubertas se optata laxaverit, veraci nobis, ut de te
credimus, relatione significa, ut nos habito modo constituere debeamus quod nec
provinciales laedat nec publicas gravare possit expensas.
|