1.
Data pridem iussione censuimus ut Histria vini, olei vel tritici species,
quarum praesenti anno copia indulta perfruitur, ad Ravennatem feliciter
dirigeret mansionem. sed vos, qui numerosa navigia in eius confinio possidetis,
pari devotionis gratia providete, ut quod illa parata est tradere, vos
studeatis sub celeritate portare. similis erit quippe utrisque gratia
perfectionis, quando unum ex his dissociatum impleri non permittit effectum.
estote ergo promptissimi ad vicina, qui saepe spatia transmittitis infinita.
2.
Per hospitia quodammodo vestra discurritis, qui per patriam navigatis. accedit etiam
commodis vestris, quod vobis aliud iter aperitur perpetua securitate
tranquillum. nam cum ventis saevientibus mare fuerit clausum, via vobis
panditur per amoenissima fluviorum. carinae vestrae flatus asperos non
pavescunt: terram cum summa felicitate contingunt et perire nesciunt, quae
frequenter inpingunt. putantur eminus quasi per prata ferri, cum eorum
contingit alveum non videri. tractae funibus ambulant, quae stare rudentibus
consuerunt, et condicione mutata pedibus iuvant homines naves suas: vectrices
sine labore trahunt, et pro pavore velorum utuntur passu prosperiore nautarum.
3. Iuvat referre
quemadmodum habitationes vestras sitas esse perspeximus. Venetiae praedicabiles
quondam plenae nobilibus ab austro Ravennam Padumque contingunt, ab oriente
iucunditate Ionii litoris perfruuntur: ubi alternus aestus egrediens modo
claudit, modo aperit faciem reciproca inundatione camporum. hic vobis
aquatilium avium more domus est. nam qui nunc terrestris, modo cernitur
insularis, ut illic magis aestimes esse Cycladas, ubi subito locorum facies
respicis immutatas.
4. Earum quippe
similitudine per aequora longe patentia domicilia videntur sparsa, quae natura
protulit, sed hominum cura fundavit. viminibus enim flexibilibus illigatis
terrena illic soliditas aggregatur et marino fluctui tam fragilis munitio non
dubitatur opponi, scilicet quando vadosum litus moles eicere nescit undarum et
sine viribus fertur quod altitudinis auxilio non iuvatur.
5. Habitatoribus igitur
una copia est, ut solis piscibus expleantur. paupertas ibi cum divitibus sub
aequalitate convivit. unus cibus omnes reficit, habitatio similis universa
concludit, nesciunt de penatibus invidere et sub hac mensura degentes evadunt
vitium, cui mundum esse constat obnoxium.
6. In salinis autem
exercendis tota contentio est: pro aratris, pro falcibus cylindros volvitis:
inde vobis fructus omnis enascitur, quando in ipsis et quae non facitis
possidetis. moneta illic quodammodo percutitur victualis. arti vestrae omnis
fluctus addictus est. potest aurum aliquis minus quaerere, nemo est qui salem
non desideret invenire, merito, quando isti debet omnis cibus quod potest esse
gratissimus.
7. Proinde naves, quas
more animalium vestris parietibus illigatis, diligenti cura reficite, ut, cum
vos vir experientissimus Laurentius, qui ad procurandas species directus est,
commonere temptaverit, festinetis excurrere, quatenus expensas necessarias
nulla difficultate tardetis, qui pro qualitate aeris compendium vobis eligere
potestis itineris.
|