1. Plerumque solliciti
fiunt, qui mutatos rerum ordines intuentur, quia saepe portendunt aliqua, quae
consuetudini probantur adversa. nihil enim sine causa geritur nec mundus
fortuitis casibus implicatur, sed quicquid venire videmus ad terminum, divinum
constat esse consilium. suspenduntur homines, cum sua reges constituta
mutaverint, si aliter induti procedant quam eorum usus inoleverat. quis autem
de talibus non magna curiositate turbetur, si versa vice consuetudinum a sideribus
aliquid venire videatur obscurum? nam sicut certa securitas est suis vicibus
tempora notare currentia, sic magna curiositate complemur, cum mutari talia
sentiuntur.
2. Quale est, rogo,
stellarum primarium conspicere et eius solita lumina non videre? lunam noctis
decus intueri orbe suo plenam et naturali splendore vacuatam? cernimus adhuc
cuncti quasi venetum solem: miramur media die umbras corpora non habere et
vigorem illum fortissimi caloris usque ad extremi teporis inertiam pervenisse,
quod non eclipsis momentaneo defectu, sed totius paene anni agi nihilominus
constat excursu.
3. Qualis ergo timor
est diutius sustinere quod vel in summa solet populos celeritate terrere? habuimus
itaque sine procellis hiemem, sine temperie vernum, sine ardoribus aestatem.
unde iam speretur posse venire temperiem, quando menses qui fructus decoquere
poterant boreis flatibus vehementer algebant? quid enim fertilitatem producat,
si terra aestivis mensibus non calescat? quid germen aperiat, si matrix pluviam
non resumat? duo haec elementis omnibus probamus adversa rigorem perpetuum et
contrariam siccitatem. mutaverunt se tempora non mutando et quod mixtis
imbribus solebat effici, ex ariditate sola non potest optineri.
4. Atque ideo de
veteribus frugibus prudentia tua futuram vincat inopiam, quia tanta fuit anni
praeteriti felix ubertas, ut et venturis mensibus provisa sufficiant. reponatur
omne quod ad victum quaeritur. facile privatus necessaria reperit, cum se
publicus apparatus expleverit.
5. Sed ne te praesens
causa magna haesitatione discruciet, ad considerationem revertere naturalium
rerum et fit ratione certum, quod stupenti vulgo videtur ambiguum. sic enim
constat divina ordinatione dispositum, sic astra praesentis anni in domiciliis
suis mutuis amministrationibus convenerunt, ut supra solitum hiems sicca
redderetur et frigida. hinc aer nivibus nimio rigore densatus ardore solis in
nulla raritate perductus est, sed in assumpta crassitate perdurans et caloribus
eius obstitit et aspectum humanae fragilitatis elusit. media enim quae sunt,
nostris dominantur obtutibus et per ipsa tantum videre possumus, quantum nobis
sui corporis tenuitate concedunt.
6. Hoc enim inane
magnum, quod inter caelum terramque elementi more liquidissimi pervagatur, dum
contigerit esse purum et solis claritate respersum, nostros veraciter pandit
aspectus: si vero aliqua fuerit permixtione congregatum, tunc tenso quasi
quodam corio nec colores proprios nec calores pervenire facit astrorum. quod
etiam aliis saeculis aere nubilo pro tempore frequenter efficitur. hinc est
quod diutius radii siderum insolito colore fuscati sunt, quod novum frigus
messor expavit, quod accessu temporis poma duruerunt, quod uvarum senectus
acerba est.
7. Sed si hoc divinae
providentiae tradatur, satagere non debemus, quando ipsius imperio prodigia
quaerere prohibemur. illud tamen sine dubio terrenis fructibus adversarium esse
cognoscimus, ubi alimonia consueta nutriri lege propria non videmus. proinde
agat sollicitudo vestra, ne nos unius anni sterilitas turbare videatur, dum sic
ab illo primo amministratore dignitatis nostrae provisum est, ut praecedens
copia sequentem valuisset mitigare penuriam.
|