1. Pompa meritorum est
regale iudicium, quia nescimus ista nisi dignis impendere. et quamquam
potestati nostrae deo favente subiaceat omne quod volumus, voluntatem tamen nostram
de ratione metimur, ut illud magis aestimemur elegisse, quod cunctos dignum est
approbare.
2. Hinc est quod te
litterati dogmatis studia laudabiliter exsequentem pridem ad quaesturae culmen
elegimus, ut honesti laboris tui fieret praemium dignitas litterarum. quid enim
advocationis officio, si pure impendatur, ornatius, quod peregrinum negotium ad
suas molestias trahit, ut laboribus subveniat alienis? in hoc campo exercitatus
cursu meritorum ad palmam nostri iudicii pervenisti.
3. Nec tamen benignitas
nostra una remuneratione contenta honorem geminat, augmenta procurat et eo
studio dona reparat, quasi debeat omne quod praestat. sume igitur magisteriae
infulas dignitatis, usurus omnibus privilegiis quae tuos habuisse constiterit
decessores. atque ideo tanto iudicio laetare suscepto, qui pro labore honoris
tui honorem alterum accipere meruisti. quid enim de priore senserimus praemio,
secundae dignitatis declaramus augmento. nati sunt fasces ex fascibus et
naturam retinentes fetus arborei pullulaverunt iterum decenter abscisi.
4. Verum te haec
remuneratio satietate non expleat nec det laboribus tuis ferias nostri laus
inventa iudicii. desiderabilior quin immo sit honestas, cum pervenit ad
praemium, et tunc fiat gratius labores anxios fuisse perpessum, cum te fructum
eorum intellegis invenisse. honores ergo quos sumis ex chartis, redde de
meritis. nosti bene, quo nobis studio placeatur, qui ab ipsius consilii
penetralibus venis. meministi, quotiens apud nos laudati sint innocentes,
quotiens bonis actibus reddidimus vicem. ore tuo iudicia nostra loquebamur:
exemplis talibus incitare. esto innocentiae templum, temperantiae sacrum, ara
iustitiae. absit a iudiciariis mentibus aliquid profanum. pio principi sub
quodam sacerdotio serviatur.
|