Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Flavius Magnus Aurelius Cassiodorus
Variae

IntraText CT - Text

  • Liber XII
    • XXVI. PAULO VIRO STRENUO SENATOR PPO.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

XXVI. PAULO VIRO STRENUO SENATOR PPO.

1. Frequenter utilitas publica compendiosa pietate servatur, quando illud magis adquirit, quod bonorum intercessione remiserit. veniens itaque vir venerabilis Augustinus vita clarus et nomine Venetum nobis necessitates flebili allegatione declaravit, non vini, non tritici, non panici species apud ipsos fuisse procreatas, asserens ad tantam penuriam provincialium pervenisse fortunas, ut vitae pericula sustinere non possint, nisi eis pietas regalis solita humanitate prospexerit. quod nobis crudele visum est aliquid a petentibus postulare et illud sperare, quod provincia cognoscitur indigere. a talibus enim solas lacrimas exigit qui quod non invenitur imponit.

2. Et ideo tanti viri allegatione permoti vinum et triticum, quod vos in apparatum exercitus ex Concordiense, Aquileiense et Foroiuliense civitatibus colligere feceramus, praesenti auctoritate remittimus, carnes tantum, sicut brevis vobis datus continet, exinde providentes. hinc enim, cum necesse fuerit, sufficientem tritici speciem destinamus.

3. Et quoniam in Histria vinum abunde natum esse comperimus, exinde, quantum de supra dictis civitatibus speratum est, postulate, sicut in foro rerum venalium reperitur, quatenus nec ipsi laedi possint, cum eis pretia iusta servantur. quapropter praesentem indulgentiam nulla credatis venalitate taxandam, ut, dum fuerit remedium gratuitum, possit existere nihilominus gloriosum. noveritis enim gravi vos subici posse vindictae, si quod interdictum est dari, a vobis videatur acceptum.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License