1. Minus prodest bonum
iubere, nisi hoc per viros sanctissimos velimus efficere. auget enim beneficium
voluntas recta iustorum et quicquid sine fraude geritur, hoc vere donantis
meritis applicatur. decet enim, ut munificentiam principalem sacerdotalis
puritas exequatur. nam cui est studium bonum de proprio facere, laudabiliter
potest aliena vota complere.
2. Et ideo sanctitatem
vestram petimus, cuius propositi est divinis inservire mandatis, ut de horreis
Ticinensibus et Dertonensibus panici speciem, sicut a principe iussum est,
tertiam portionem esurienti populo ad viginti quinque modios per solidum
distrahi sub vestra ordinatione faciatis, ne cuiusquam venalitate ad illos
perveniat, qui se de proprio videntur posse transigere. accipiat minus habens
indulgentiam principalem. egentibus iussum est, non divitibus, subveniri.
fundit potius, qui mittit in plenum, nam illud potius reconditur, quod vasis
vacuis congregatur.
3. Quapropter sanctitas
vestra miserationis officia non putet iniuriam: quia totum vobis dignum est,
ubi pietas invenitur, siquidem aliena desideria fideliter gerere hoc est bona
propria perfecisse. ad quam rem deo iuvante procurandam illum atque illum
curavimus destinare, qui sanctitatis vestrae ordinationibus obsecuti nihil ex
se faciant, sed tantummodo vobis oboedire contendant. solidi vero, quanti ex
supra dicta quantitate panici potuerint congregari, vestra nobis relatione
declarate, ut apud arcarium reconditi ad supra memoratam speciem reparandam
futuris reserventur deo auxiliante temporibus: more vestis redivivae, cuius
adunatio per fila resolvitur, ut in novam faciem splendido potius decore
texatur.
|