1.
Quis nesciat providentiam divinam usibus nostris aliqua velle subducere, ut
humanum possit animum comprobare? nam si nullum penitus indigere contingeret,
locum proinde largitas non haberet. data est provinciis in regis nostri laudem
penuria: steriles facti sunt agri, ut ubertas domini possit agnosci. minus
esset acceptissimum donum, nisi praecessisset incommodum. gaudete, provinciae,
malisque vestris potius gratiam referte, quando talem probatis animum
principis, ut nullis cedat adversis. en pietas mirabilis, quae ubique nostris
repugnat incommodis.
2.
Nam cum se feritas gentilis prioris temporis animasset, Aemilia et Liguria
vestra, sicut vos retinere necesse est, Burgundionum incursione quateretur
gereretque bellum de vicinitate furtivum, subito praesentis imperii tamquam
solis ortus fama radiavit. expugnatum se hostis sua praesumptione congemuit,
quando illum cognovit nominatae gentis esse rectorem, quem sub militis nomine
probaverat singularem. quotiens se optavit de suis finibus non exire Burgundio,
ne principe nostro pugnaret adverso, cuius licet praesentiam relevatus
evaserit, felicitatem tamen praecipitatus incurrit?
3.
Nam mox ut Gothi ad belli studium genuina se fortitudine contulerunt, ita
prospera concertatione caesa est rebellium manus, quasi inde nudos, hinc stare
contigisset armatos: divini aequitate iudicii, ut in ipsis campis praedo
corrueret, quos vastare praesumpsit. exulta, adversariorum cadaveribus ornata
provincia: acervum ride funerum, quem inimicorum exitio constat effectum. nunc
melius culta Liguria, cui negato fructu segetis messis provenit hostilis: nam
etsi tributa tua minus potuerunt accipi, triumphos in te natos feliciter
optulisti.
4.
His additur Alamannorum nuper fugata subreptio, quae in primis conatibus suis
sic probatur oppressa, ut simul adventum suum iunxisset et exitum quasi
salutaris ferri execatione purgata, quatenus et male praesumentium vindicaretur
excessus et subiectorum non omnino grassaretur interitus. possem quidem vobis
dinumerare, quanta in aliis locis hostium turba ceciderit: sed more humani
animi ad vestra felicia festinantes illud nos tantum dicere cupitis, quod ad
vos specialiter pertinere sentitis.
5.
Redeamus ergo ad suave principium, quando qui vos defendit a belli clade, nec
inopiae patitur pericula sustinere: nam qui perculit hostem provinciae, et
famem iussit exire. o certamen toto orbe praedicandum! contra indigentiam
saevam gloriosi principis pugnat humanitas, cuius vere castra sunt horrea referta,
quae si claudere voluisset, tunc importabilis intrasset inimica, sed quia magis
aperuit, saevientem adversariam mox fugavit.
6.
Nescio quae principis nostri bella mundus potius ammiretur: ego tamen dicam
quod sentio. in usum est viris fortibus feliciter egisse pugnas, sed supra
humanam virtutem esse constat vicisse penuriam. verum cum his tantis ac talibus
bonis nulla potuissent supplicum vota sufficere, adhuc et dimidiam relaxare
pertulit fiscalis calculi functionem, ne tristes in aliqua parte faceret,
quibus tot felicia praestitisset.
7.
Ioseph legimus contra famem funestam emendi quidem tritici dedisse licentiam,
sed tale posuisse pretium, ut suae subventionis avidus se potius venderet
alimonia mercaturus. quale fuit, rogo, tunc miseris vivere, quibus acerba
subventio libertatem suam videbatur adimere: ubi non minus ingemuit liberatus
quam potuit flere captivus! credo virum sanctum hac necessitate constrictum, ut
et avaro principi satisfaceret et periclitanti populo subveniret. pace tanti
patris dixerim: quanto praestantius est libertate salva frumenta vendere et
propter indigentiam tributa laxare!
8.
Gratis constat ista venalitas, quando et unde ematis cessit et pretium quod vos
oblectet imposuit. vendit itaque largitas publica vicenos quinos modios, dum
possessor invenire non possit ad denos. ordinem rerum saeculi mutavit humanitas:
nos iubemur vile distrahere, cum esuriens paratus sit carius comparare. o novum
praedicationis eventum! affectu damni negotiatio provenit et votum est vendenti
magis perdere, ut quaestum comparans debeat invenire. talia profecto regem
decet tractare commercia: talem convenit nundinationem exercere pietatem, ut
tunc minus adquiescat accipere, quando emptor plurima praecipitatur offerre.
9.
Libet referre, qualis in vobis sit dominantis affectus, quia et primo cessit quantum
sufficere credidit et nunc iterum postulata geminavit. verecundum vobis erat
aliquid sperare post dona, cum se adhuc ad beneficia principis reservaret
humanitas: non audita despexit, quando ipse visa testatus est. felix illa
calamitas, quae prius miserantem reperit testem, ut post districtum iudicem non
haberet. gaude igitur, assuete iam bono Ligur: in usu tuo secunda venerunt: nam
collatos tibi Aegyptios magna prosperitate vicisti: evadis tempora necessitatis
et libertatis praemia non amittis: immo illo tempore securus es ab hoste
redditus, quando et de famis periculo cognosceris esse liberatus.
10.
Adhuc te praedictum ornat exemplum: adhuc est in qua parte superetur. legitur
enim Ioseph fratribus suis tantum saccis occulta pretia reddidisse. quid mirum,
si natura compellente proximis suis humanior visus est extitisse? hic autem
cunctis large vendidit, functionem debitam reliquit et plus iste generaliter
contulit tributariis quam ille solis visus est praestitisse germanis. breviter
dicantur effusa: hinc bona sua discat universitas, quando non regibus
comparantur nostra saecula, sed prophetis. sed ne diutius beneficiorum regalium
cupidos occupemus, praecepta nostra ad eos quorum interest manasse cognoscite,
ut secundum tenorem iussionis ad vos perveniat munificentia principalis.
|