1.
Dignitas, patres conscripti, dum ad incognitum venit, donum est, cum ad
expertum, compensatio meritorum. quorum alter debitor iudicii, alter obnoxius
est favori. hos enim aestimatione subvehimus, alios gratia promovemus et ad
omnes indulgentiae vias nostra se relaxat humanitas. sed amoris vestri intuitu
commonemur, quotiens in coetum vestrum ducitur, qui de gloriosis virtutibus
aestimatur. quicquid enim humani generis floris est, habere curiam decet: quae
sicut arx decus urbium, ita illa ornamentum est ordinum ceterorum.
2.
Atque ideo Eugenitem illustrem virum litterati dogmatis opinione fulgentem
magisterii honore subveximus, ut gereret nomine quam possidebat meritis
dignitatem. quis enim tot eius officiosos labores ignoret, quos non vilitate
mentis exercuit, sed patrocinii honore servavit? dedimus itaque personam tantis
honoribus parem, ut alterutro decore fulgentes mutua se gratia qualitatis
ornarent. hic est, qui pridem nostro lateri iuridicus quaestor adhaesit, quem
livoris nebula nulla fuscavit, nec malivolentiae studio nocendi artes fellitis
sensibus exquisivit: sincero pectoris arcano puritati nostrae paruit et ad
pietatem iussionum innocentiam suam praebuit. animus enim dolosus non arbitrium
sequitur imperantis, sed suas potius explicat voluntates.
3.
Habetis certe evidens nostrum in hac parte iudicium, ut post illius apicis
culmen ad alteram conscenderet dignitatem. nec passi sumus otiosum, quem merita
non sinebant esse privatum: sereni solis consuetudinibus aestimandus, qui licet
susceptum diem peragat, alterum tamen eadem gratia claritatis illuminat. hunc
ergo, patres conscripti, tot meritis absolute relucentem favor vester excipiat.
debetis enim bene gerentibus, ut eos laudis vestrae comitetur assensus. nam si
equorum cursus hominum clamoribus incitatur et insonantium manibus agitur, ut a
mutis animalibus velocitas appetatur, quantum inde homines stimulari posse
credimus, quos ad laudis aviditatem natos singulariter invenimus!
|